Articulus 126
An anima sit aliquid de substantia Dei.
An sit creata. 3. An sit facta per angelos.
An sit ante corpus.
QUIDAM vero ponebant animam esse de substantia Dei. Unde Manichæi ponentes Deum esse lucem corpoream per infinitum spatium expansam, asseruerunt animam esse quamdam illius lucis particulam corpori alligatam.1 Quæ etiam videtur fuisse Pharisæorum positio : quæ ex antiquorum philosophorum dictis extracta est. Sed ex prædictis certum est falsam esse opinionem hanc. Deus enim est actus purus et incommutabilis atque perfectus. Anima vero primo est quasi pura potentia et summe incompleta scientiamque acquirens.
Denique, quum anima non sit de substantia Dei, per creationem facta credenda est. Sicut enim habet esse atque subsistere per se, juxta præhabita, sic competit ei fieri proprie et per se. Non est autem educta de potentia materiæ : sic enim esset forma materialis, nec excederet operationem materiæ, neque subsisteret in se ipsa : quæ omnia ante destructa sunt. Relinquitur ergo, quod anima rationalis proprie fiat per creationem.
Et quoniam sæpe probatum est quod creare Deo sit proprium, sequitur quod anima rationalis non creetur a Deo mediantibus angelis aut alia aliqua substantia separata, ut quidam finxerunt; sed fit immediate a Deo.
Præterea Augustinus super Genesim ad litteram dicit, primi hominis animam ante corpus cum angelis fuisse creatam, et post propria voluntate ad corpus fuisse inclinatam. Hoc tamen Augustinus non dicit simpliciter asserendo. Posset quidem illa opinio aliquo modo defendi, si anima non uniretur corpori ut pars essentialis et forma intrinseca, sed solum ut motor et rector : quod dici non potest, secundum præinducta. Si vero unitur corpori ut actus formalis ac pars, dici non potest quod sit ante corpus creata. Deus enim instituit primo ipsas res in perfecto statu suæ naturæ, videlicet prout species seu naturalis conditio exigebat. Pars autem non habet naturalem perfectionem extra totum : ergo nec anima extra corpus fieri debuit. Unde sustinendo positionem Augustini de operibus sex dierum, dici potest, quod sicut secundum Augustinum corpus humanum non fuit factum in opere sex dierum actu, sed secundum rationes causales;2 sic anima facta fuit in opere sex dierum, non in actu seu propria specie, sed secundum similitudinem generis, prout cum angelis in intellectuali natura communicat.
Footnotes
Chapter 126 of 761