Articulus 127
- De materia corporis primi hominis. 2. A quo sit illud corpus formatum. 3. De dispositione corporis ejus. 4. Et de modo ac ordine suæ productionis.
QUÆSTIO 91. 1. PERFECTIO autem Dei in natura humana relucet. Nam sicut Deus in se ipso omnino perfectus est, sic homo aliquid perfectionis sortitur cum omnibus rebus. Habet esse intellectuale cum angelis, maximum recessum a qualitatibus contrariis cum ordinibus cœlestibus. Ex quatuor quoque elementis componitur: quorum duo superiora, videlicet ignis et aer, dominantur in corpore ejus secundum virtutem; inferiora vero excedunt secundum quantitatem. Aliter enim non posset fieri mixtionis æqualitas, nisi terra maxime abundaret in mixto, et postea aqua. Ideo corpus hominis dicitur de limo terræ formatum: nam limus est terra aquæ permixta. Si namque in mixto ignis et aer abundarent in quantitate, quum sint maxime activa, traherent alia elementa ad suam naturam, fieretque corruptio, non mixtio. Non fecit autem Moyses mentionem de igne et aere: nam rudibus loquebatur, quibus elementa subtilia non adeo sunt manifesta.
Denique primi hominis corpus formari non potuit nisi immediate a Deo. Sicut enim Deo est proprium creare materiam, sic ei soli convenit producere formam in materia sine adminiculo præcedentis formæ materialis. Unde nec angeli transmutare possunt corpora ad formam aliquam, nisi adhibendo semina quædam, secundum Augustinum tertio de Trinitate. Corpus autem humanum nunquam ante formatum fuit, cujus virtute per viam generationis aliud simile in specie formaretur: necessarium ergo fuit primum hominis corpus immediate a Deo formari. Potuit tamen esse, ut aliquod ministerium angeli exhiberent in corpore, sicut in ultima resurrectione adhibebunt, pulveres colligendo.
Amplius, Deus qui omnia secundum æternas rationes exemplaremque artem producit, unicuique contulit convenientem figuram, statum seu dispositionem secundum exigentiam sui finis, videlicet prout forma aptius operari potest, et suo fini magis conjungi: et ita corpus humanum est optime dispositum ac figuratum secundum proportionem animæ rationalis. Habet autem homo optimum tactum: et ergo corpus hominis oportet esse temperatissimum. Habet quoque pessimum olfactum: oportuit namque hominem habere maximum cerebrum, propter operationes et organa sensuum interiorum, et etiam ut frigiditas cerebri temperet cordis calorem: quem necesse est circa cor abundare, ut valeat homo recte stare. Magnitudo autem cerebri propter humiditatem suam impedit olfactum, qui requirit siccitatem. Et quia homo est æqualissimæ complexionis, non potest esse maximæ velocitatis, nec acutissimi auditus vel visus.
At vero homo aliis eminet creaturis, eo quod ad Dei imaginem sit factus. Unde sacra Scriptura utitur speciali modo loquendi, describendo hominis productionem, ad insinuandum quod alia propter hominem facta sint. Ait ergo Scriptura, Faciamus, ad designandum pluralitatem personarum in Deo. Quod autem sequitur, exponitur: Inspiravit, id est, spirando fecit, spiraculum vitæ, id est animam, in faciem ejus, id est in corpus ejus. Et dixit, In faciem, quia in facie maxime ostenduntur operationes vitales.12
Footnotes
Chapter 127 of 761