Articulus 128
An mulier in prima rerum productione fieri debuerit. 2. An de viro. 3. An de costa viri. 4. Et an sit a Deo immediate facta.
FACTA est autem mulier propter adjutorium viri;1 non causa aliarum operationum, ut quidam dixerunt. Nam in aliis actibus vir aliunde juvari potuit quam per mulierem, sed propter generationem necessaria fuit mulier viro. Quædam enim viventia non habent in se ipsis vim generativam, sed generantur ab agente alterius speciei: ut plantæ quædam et animalia imperfecta, quæ sine semine generantur ex convenienti materia per virtutem cœlestium corporum. Quædam vero habent simul conjunctam vim generativam activam et passivam: ut plantæ quæ gignuntur ex semine. Plantæ enim non habent nobilius opus quam generare: ideoque in eis conjungitur virtus activa passivæ. In animalibus vero perfectis est distinctio sexuum, quoniam altiorem actum vitæ sortiuntur quam generationem, videlicet cognitionem: et istis competit vis generativa activa secundum sexum masculinum, vis autem passiva secundum sexum femineum. Unde in talibus ad opus generationis necessaria est mari femella, præsertim in homine, cujus suprema actio est intellectiva et immaterialis. — Est autem mulier naturaliter inferior et imperfectior viro: et ergo quamvis homo non peccasset, tamen mulier sub viri potestate fuisset, non eo modo quo nunc. Est enim duplex subjectio. Una, secundum quam præsidens utitur subditis ad proprium commodum: et illa ante peccatum non fuisset. Alia dicitur civilis, secundum quam aliquis alteri præest ad utilitatem alterius: et ista fuisset, quamvis homo non peccasset. Fuisset namque ordo inter homines, et unus alio sapientior exstitisset.
Præterea decuit primam mulierem ex viro formari. Primo: nam homo est Dei imago. Sicut ergo omnia sunt ex Deo, sic decuit totum genus hominum ex uno homine sumi. Secundo, ut per hoc vir magis amaret uxorem, et uxor inseparabilius adhæreret viro tanquam suo principio. Tertio, quia in cura domestica vir caput est mulieris. Quarto, propter mysterium, scilicet ut significaretur quod Ecclesia a Christo procedit. Hæc autem formatio feminæ non fuit per naturalem generationem (unde nec Eva dicitur filia Adæ), sed erat supernaturalis.
Porro de costa viri facta est mulier: Primo, ut inter virum et conjugem esset socialis conjunctio, non dominium neque despectio: unde nec de capite facta est, neque de pedibus. Secundo, propter mysterium, quia de latere Christi dormientis fluxerunt Ecclesiæ sacramenta. Hæc autem formatio mulieris de costa viri non potuit fieri sine adjectione materiæ, vel per creationem (quod probabilius est), vel per conversionem alicujus in ipsam. Multiplicatio enim ejusdem materiæ fieri non posset nisi per rarefactionem, quæ in tali formatione non apparet. Costa quoque illa Adæ non erat de perfectione ejus secundum quod individuum fuit, sed in quantum erat suæ speciei principium.
Præterea, quia formatio mulieris ex costa supernaturalis fuit, idcirco corpus illud immediate a Deo formatum est, sicut de corpore Adæ prædictum est. Et hoc Augustinus asserit, addens nos ignorare an angeli aliquod ministerium Deo formanti exhibuerint circa corpus mulieris.
Footnotes
-
Quæstio 92. ↩
Chapter 128 of 761