Articulus 129
An in homine sit Dei imago. 2. An sit in irrationalibus. 3. An Dei imago sit magis in homine quam in angelo. 4. An sit in omni homine. 5. Et an imago ista attendatur quantum ad essentiam Dei, vel quoad personas.
SIMILITUDO autem est de ratione imaginis; et addit imago supra rationem similitudinis, quod sit ex alio expressa, secundum Augustinum in libro LXXXIII
Quæstionum. Dicitur namque imago, quia secundum alterius similitudinem agitur. Æqualitas autem non est de ratione imaginis, secundum Augustinum: ut patet de imagine hominis in speculo. Est tamen de ratione perfectæ imaginis, scilicet quod nihil desit illi quod ad alterius imitationem exprimitur, de his quæ sunt in alio. Homo autem ad divinæ perfectionis imitationem creatus est; non tamen divinam perfectionem attingit: et ergo homo dicitur potius factus ad Dei imaginem, quam esse Dei imago. Filius vero Dei est perfecta Patris imago: et ergo non dicitur ad Dei imaginem, sed imago. Itaque imago Patris est in Filio, sicut imago regis in suo nato; imago autem Dei est in homine, sicut imago regis in nummo: secundum Augustinum in libro de Decem chordis.
- Insuper, ad rationem imaginis non quælibet similitudo sufficit, quamvis unum ex alio oriatur: non enim vermis ex carne hominis nascens, est ejus imago. Sed exigitur similitudo secundum speciem vel accidens proprium. Species autem accipitur ab ultima rei differentia; ultimum autem in quo creatura assimilari potest creatori, est intellectualis naturæ perfectio. Ideo in sola intellectuali creatura invenitur Dei imago. Verumtamen omnia dicuntur ad Dei imaginem facta, non proprie, scilicet propter convenientiam naturæ, sed in quantum omnia fiunt secundum proprias divinæ mentis exemplares seu ideales rationes, quemadmodum dicit Boetius:
[formans. Mundum mente gerens, similique in imagine]
Ait vero Hilarius in libro de Synodo: Imago est ejus rei ad quam imaginatur, id est producitur, species indifferens, id est similitudo in specie conveniens. Et iterum: Imago est rei ad rem coæquandæ indiscreta et unita similitudo.
Porro de imagine dupliciter possumus loqui. Primo, quantum ad id in quo ratio imaginis principaliter et directe consistit: quod est intellectualis natura. Secundo, quantum ad ea in quibus secundario consideratur imaginis ratio. Sicut ergo natura intellectualis angelorum perfectior est natura humana, sic angeli sunt magis facti ad Dei imaginem quam homo. Sed secundum alium modum, homo est magis factus ad Dei imaginem: prout in quibusdam qualitatibus Deum imitatur, videlicet quod sicut Deus est de Deo, sic homo de homine; et quod anima habet se ad proprium corpus, sicut Deus ad totum universum. Anima enim est tota in toto, et in qualibet parte tota: similiter Deus, quantum ad universum, etc. Simpliciter tamen angelus est potius ad Dei imaginem factus quam homo, quia imago principaliter attenditur secundum intellectualem naturam. Unde quod Augustinus dicit, quod Deus nulli creaturæ dedit quod homini præstitit, scilicet esse ad Dei imaginem, intelligendum est de inferioribus creaturis, non de superioribus. Rursus, quod ait, quod inter mentem, quæ Dei imago est, et Deum, nulla creatura est media, vel Deo conjunctior, intelligendum est quantum ad genus intellectualis perfectionis, quia nulla est altior perfectio quam intellectualis. Sed in specie hujus perfectionis, mens angelica mentem rationalem excedit.
Amplius, quum imago secundum intellectualem naturam pensetur, secundum hoc dicitur homo Dei imago, in quo maxime Deum imitatur. Hoc autem est in cognoscendo Deum atque amando. Imago ergo in homine tripliciter consideratur. Primo, quantum ad naturalem aptitudinem ad Dei amorem atque notitiam: et sic in omni homine est Dei imago, sicut intellectualis natura. Unde quod ait Apostolus prima ad Corinthios, Vir est imago Dei, mulier autem imago est viri, intelligendum est quantum ad ea in quibus ratio imaginis secundario consideratur.1 Mulier enim ex viro est. Vir vero est principium omnium in specie humana: et sic Deo similior est in accidentali proprietate, non tamen in natura specifica. Secundo, consideratur imago prout quis Deum actu vel habitu amat vel noscit, tamen imperfecte: et sic in solis justis viatoribus, vel nondum beatis, est Dei imago. Tertio, consideratur imago secundum perfectam Dei dilectionem et cognitionem, quæ invenitur in patria. Unde super illud Psalmi, Signatum est super nos, etc., ait Glossa:2 Triplex est imago, videlicet creationis, renovationis, et similitudinis.
At vero divinarum personarum distinctio est secundum relationes originis; origo autem in Deo est secundum modum ac proprietatem divinæ naturæ. Et ergo per hoc quod homo factus est ad imaginem unitatis divinæ essentiæ, non excluditur quin sit factus ad imaginem Dei secundum repræsentationem divinarum personarum. Est igitur homo factus ad imaginem unitatis divinæ naturæ, et trium personarum, in quibus est una natura.
Footnotes
Chapter 129 of 761