Articulus 130
An imago Dei sit in homine solum secundum mentem. 2. An imago attendenda sit secundum potentias, vel habitus, aut actus. 3. An sit in homine solum per comparationem ad objectum, quod est Deus. 4. Et de differentia similitudinis atque imaginis.
DICTUM est itaque, quia imago pensatur in creatura secundum ultimam et summam suam perfectionem quam habet cum Deo. Unde imago Dei in homine attenditur maxime secundum mentem seu intellectivam animæ partem. Ostensum est quoque, quod imago consistit in similitudine secundum speciem: et ergo in irrationalibus non est Dei imago, quia non conveniunt cum Deo in intellectiva perfectione, quæ est omnium perfectionum summa ac ultima; sed habent vestigium divinæ perfectionis. Vestigium namque repræsentat per modum effectus, qui ad suæ causæ similitudinem secundum speciem non pertingit: et ideo impressiones quæ ex motibus animalium in terra relinquuntur, vestigia nominantur. Igitur in creaturis rationalibus relucet divina perfectio per modum imaginis, quoniam imitantur creatorem intellectualiter ac sapienter agentem, non solum essendo atque vivendo, sed etiam intelligendo ac discernendo, sicque ad specificam quamdam causæ similitudinem videntur pertingere. Irrationalia vero imitantur Deum, solum in hoc quod sunt, vivunt et sentiunt: ex quibus relucet in eis sapientia conditoris, quam ipsa nequaquam intelligunt. Sed intellectuales creaturæ eam in ipsarum dispositione cognoscunt. — Item præhabitum est, quod divinæ personæ distinguuntur secundum processionem Verbi a dicente, atque amoris ab utroque. Hæc autem processio in creatura rationali est secundum quamdam similitudinem speciei, quia in eis quoque invenitur verbum internum, intellectus, et amor ex intellectu et verbo progrediens: propter quod sancta Trinitas in eis resplendet per modum imaginis. In ceteris vero non sunt verbum et amor, nec origo eorum; sed tamen superbeata Trinitas in eis repræsentatur per modum vestigii. Nam ex hoc quod habent essentiam modificatam et finitam, demonstratur in eis verbum dicentis et producentis: quemadmodum forma domus demonstrat conceptionem artificis. Amor etiam Dei in eis ostenditur ex hoc quod naturaliter inclinantur in finem seu bonum. Similitudo ergo vestigii in homine quoque est secundum inferiores suas partes, sicut in ceteris.
Dicitur autem homo Dei imago, non quod sit essentialiter Dei imago, sed quoniam imaginem Dei habet sibi impressam, sicut denarius dicitur imago imperatoris. Præterea, imago Dei in mente humana maxime consistit in his per quæ Deo potissime assimilatur. Deus autem est actus purus, in quo est æterna emanatio Verbi atque amoris. Idcirco imago Trinitatis in anima, quantum ad actus mentis præsertim pensatur, videlicet secundum actualem cognitionem intellectus et voluntatis amorem. Habitus vero, itemque potentiæ, sunt principia actus; principiatum autem continetur virtualiter in suo principio. Et ergo imago consideratur in habitu, et deinde in potentia, quasi secundario. Unde imago Dei semper manet in anima.
At vero imago similitudinem secundum speciem exigit. Verbum autem et amor diversificantur secundum diversitatem objectorum. Alius enim est mentis conceptus seu verbum de homine, et alius de leone: et similiter de amore dicendum. Quia ergo imago Dei in homine est secundum similitudinem processionis Verbi ab intellectu, et amoris ab utroque, oportet ut imago Dei in anima consideretur secundum similitudinem Verbi et amoris divini. Unde necesse est, quod verbum et amor mentis creatæ de eodem objecto emanent, a quo Verbum et amor Dei procedunt. Quemadmodum ergo Deus producit Verbum cognoscendo se ipsum, et spirat amorem diligendo se ipsum; sic mens creata, ad hoc quod supersanctæ Trinitati conformetur secundum rationem imaginis, necessario habet concipere verbum de consideratione primæ veritatis, quæ Deus est, et derivare amorem ex consideratione ac verbo summæ bonitatis, quæ item Deus est. Itaque imago Dei in homine sumitur secundum comparationem ad idem objectum ex quo in ipso Deo Verbum procedit ac amor.
Amplius, similitudo est unitas quædam: unitas enim in qualitate similitudinem facit. Similitudo autem communior est imagine: et sic uno modo præcedit eam, ut speciem genus; secundo modo sequitur eam: nam posito inferiori seu specie, ponitur genus: si enim est aliquid homo, est utique animal. Secundum hoc igitur similitudo differt ab imagine in duobus. Primo, quia similitudo concernit ea quæ ad inferiores partes animæ pertinent, secundum quod homo etiam aliquo modo Deo assimilatur secundum sensitivam ac naturalem animæ perfectionem; imago vero ad mentem (quæ superior est) spectat. Dicit quoque Augustinus in libro de Quantitate animæ, quod similitudo Dei ad incorruptibilitatem animæ attinet. Similitudo namque ea respicit quæ communiora sunt his in quibus imago consistit. Secundo, distinguitur similitudo ab imagine prout similitudo expressionem imaginis seu perfectionem ejus designat: et sic dici solet quod imago in veritatis consistit notitia; similitudo, in dilectione virtutis.
Chapter 130 of 761