Skip to the text

Articulus 131

  1. Utrum primus homo viderit Deum per essentiam. 2. An potuerit videre substantias separatas. 3. An habuerit omnium notitiam. 4. An potuerit decipi.

  2. ADVERTENDUM præterea, quia (ut supra ostensum est) quicumque divinam essentiam cernit, beatus est, neque a Deo averti potest.1 Quum ergo primus homo peccaverit, palam est quod Deum per essentiam non vidit secundum illius vitæ communem statum. Posset tamen fortasse dici, quod Deum vidit per essentiam in illo raptu, dum misit Dominus soporem in Adam. Verumtamen habuit altiorem Dei notitiam quam modo habemus: propter quod ejus notitia media erat inter cognitionem viæ ac patriæ. Cognitio enim viæ, quæ est per speculationem in ænigmate, fit per creaturas, quæ quanto excellentiores sunt, tanto per eas clarius Deus potest cognosci. Creaturæ autem intellectuales eminentiores sunt corporalibus ac sensibilibus creaturis, et ideo per eas Deus lucidiori notitia cernitur. A tali vero Dei notitia nunc homo distrahitur per sensuum ac sensibilium occupationem. Sed quia Deus fecit hominem ab initio rectum (scilicet quod inferiora non impediebant superiora in homine), non impediebatur homo ab illa claritate divinæ visionis, quæ est per intelligibiles effectus, ex impedimento circa sensuum operationem :2 et hoc verum est de cognitione primi hominis sive naturali sive gratuita. Et quoad hoc, verum est quod ait Magister libro secundo, quod primus homo vidit Deum sine medio et sine ænigmate. Unde Augustinus undecimo super Genesim ad litteram adstruit : Fortassis primis parentibus Deus antea loquebatur, sicut cum angelis loquitur, ipsa incommutabili veritate illustrans mentes eorum, etsi non tanta participatione divinæ essentiæ quanta capiunt angeli.

  3. Amplius, status animæ distinguitur uno modo, secundum diversum modum naturalis esse : et sic status animæ separatæ differt a statu animæ conjunctæ. Alio modo, secundum integritatem naturæ, et corruptionem per culpam : sicque differt status innocentiæ, et status hominis post peccatum. Anima vero ante peccatum erat naturalis forma corporis, administrans illud ac regens, atque informans : et ergo naturaliter ei competebat intelligere per conversionem ad phantasmata. Sed in hoc modo intelligendi sunt tres gradus, secundum Dionysium quarto capitulo de Divinis nominibus : primus, prout anima ex sensibilibus congregatur ad se, id est, prout se ipsam cognoscit ex exteriorum rerum notitia ; secundus gradus, prout anima jam sic collecta, seque cognoscens, ascendit ut uniatur superioribus unitis virtutibus, scilicet angelis, eas cognoscendo ; tertius, prout conscendit usque ad Dei cognitionem. Ex hoc autem quod anima se ipsam per alia cognovit, vel ex sui notitia angelorum notitiam elicuit, non potuit cognoscere essentias angelorum, quia angeli longe altiori modo cognoscunt, quam sit modus cognitionis ex conversione ad phantasmata derivatus : imo et ipsa cognitio animæ in se non potest sufficienter ostendere naturam angelicam. Homo ergo ante peccatum non potuit substantias separatas videre, quamvis altiori modo eas cognovit quam postea.

  4. Denique, secundum naturalem ordinem, simpliciterque loquendo, perfectum est ante imperfectum : nam imperfecta a perfectis dependent et fiunt. Res autem in principio sic institutæ sunt, ut non solum essent in se ipsis, sed ut aliorum quoque principia esse valerent. Homo ergo primus sic a Deo factus est, ut aliorum principium esse posset. Est autem homo unus origo alterius, non solum quantum ad naturalem generationem, sed etiam quantum ad instructionem ac gubernationem. Quemadmodum ergo primus homo sic conditus est ut statim generare potuerit, sic quoque factus fuit ut alios instruere posset : et ergo primo homini concreata est scientia omnium in quibus natus est homo instrui, utpote omnium quæ deducuntur ex cognitione principiorum priorum. Sed quia homo ad supernaturalem finem ordinatur, ideo ad gubernationem aliorum necessaria fuit primo parenti, non solum prædicta naturalis cognitio, sed etiam supernaturalis notitia eorum quæ fidem respiciunt : ideo ea quæ fidei sunt, primo homini in tantum revelata erant, quantum ille status exegit, et aliorum directioni necessarium fuit ; quæ autem naturalem cognitionem excedunt, nec ad gubernationem humanam requiruntur, primus homo ignoravit, videlicet futura contingentia cogitationesque cordium, atque similia. Hæc autem cognitio competebat Adæ, non in quantum homo, sed in quantum primus homo seu aliorum origo.

  5. Denique homo in statu innocentiæ ante peccatum decipi non potuit circa cognitionem veritatis, consentiendo falso pro vero. Intellectus enim ex se ipso non fallitur, quoniam circa proprium objectum non errat. Omnis vero deceptio intellectus ex aliqua passione vel deviatione inferiorum consurgit. Unde quamdiu mansit anima Deo subjecta, non peccando per affectum, errare non potuit per intellectum. Idcirco, secundum Apostolum, vir non est seductus in prævaricatione, sed mulier :3 cujus tamen seductionem præcessit peccatum, secundum Augustinum undecimo super Genesim ad litteram, scilicet interior mentis elatio.

Footnotes

  1. Quæstio 94. ↩

  2. Eccle. vu, 30. ↩

  3. 1 Tim. II, 14. ↩

Chapter 131 of 761