Skip to the text

Articulus 132

  1. An primus homo fuerit in gratia creatus.

  2. An in statu innocentiæ habuerit animæ passiones. 3. An habuerit omnes virtutes. 4. An opera ejus fuissent tam meritoria sicut nunc.

  3. PLURES denique auctoritates Sanctorum testantur primum hominem fuisse in gratia factum.1 Fecit enim Deus hominem ab initio rectum :2 quæ utique rectitudo consistit in subjectione rationis sub Deo, inferiorum quoque virium sub ratione, et corporis sub anima. Subjectio autem inferiorum virium sub ratione, dependebat ex subjectione rationis sub Deo ; subjectio vero carnis sub anima, ex utraque pendebat. Sed hujuscemodi rectitudo sine gratia esse non potuit : alioqui post culpam mansisset : nam secundum Dionysium quarto capitulo de Divinis nominibus, naturalia dona in dæmonibus quoque integra perseveraverunt. Quidam tamen affirmant hominem non esse creatum in gratia, sed gratiam esse adeptum ante peccatum. Et secundum hanc opinionem dicit Magister secundo libro, quod homini in creatione datum est auxilium per quod potuit stare, non autem proficere.

  4. Porro omnes passiones animæ sunt in appetitu sensitivo : quarum objectum est bonum vel malum sensibile. Quædam nempe ordinantur ad bonum, ut amor et gaudium ; quædam sunt de malo, ut timor et dolor. In statu autem innocentiæ nullum aderat malum, nec imminebat ; nec aliquod defuit bonum quod voluntas rationabiliter cuperet pro tempore illo habendum, secundum Augustinum quartodecimo de Civitate Dei. Passiones ergo quæ concernunt malum, non erant in Adam, ut timor, dolor ; nec illæ quæ respiciunt bonum tanquam nunc habendum, sicut cupiditas æstuans. Quæ vero sunt de bono præsenti, ut amor et gaudium, vel de bono futuro habendo, erant in Adam, ut spes et desiderium : tamen sine afflictione. Nec erant in ipso istæ passiones ex impetu rationem præveniente vel impediente, sed ex prævio rationis judicio : quoniam sensualitas exstitit rationi omnino subjecta. Ratio autem virtusque moralis non aufert passiones, sed ordinat.

  5. Denique, quum primus homo in gratia et originali justitia conditus sit, patet quod quodammodo omnes virtutes habuerit : rectitudo enim prædicta hoc exigit. Sed sunt quædam virtutes quæ nullam imperfectionem includunt, ut caritas atque justitia : et hæ in ipso erant secundum actum et habitum. Aliæ autem imperfectionem continent, vel ex parte actus, vel objecti : et hæ virtutes etiam in ipso exstiterunt secundum actum et habitum, si imperfectio illa perfectioni primi status non deroget, ut fides et spes ; si autem deroget, erant in ipso secundum habitum, non secundum actum, ut pœnitentia, quæ est dolor de peccato, et misericordia, quæ est alienæ miseriæ compassio. Advertendum tamen, quod perseverantia uno modo sumitur prout est virtus specialis, videlicet pro habitu quo quis eligit perseverare in bono : sicque primus homo perseverantiam habuit. Alio modo accipitur prout est circumstantia quædam virtutum, et sic significat continuationem virtutis sine interruptione : et ita non habuit perseverantiam Adam.

  6. Adhuc autem, quantitas meriti dupliciter attenditur. Primo, quantum ad radicem caritatis et gratiæ : et huic quantitati correspondet præmium essentiale. Secundo, ex quantitate operis : et hæc est duplex, videlicet absoluta, et proportionalis. Nam vidua quæ misit duo æra minuta, plus misit quam illi qui magna dona mittebant, secundum quantitatem proportionalem, quia plus fecit juxta vires suas quam alii, non autem secundum quantitatem absolutam.3 Sed utrique huic quantitati debetur præmium accidentale.

Opera itaque hominis, ante peccatum fuissent magis meritoria quam post, tam quantum ad radicem merendi, quoniam gratiam majorem habuissent (omni utique remoto repugnante intus obstaculo), quam quoad quantitatem absolutam, quia in statu innocentiæ major inerat homini virtus ad bene agendum. Verum, secundum quantitatem proportionalem, plus est opus bonum meritorium post peccatum quam ante, propter imbecillitatem naturæ : ob quam homo bene agendo, ultra quodammodo vires videtur agere, vel laboriose difficulterque agit. Difficultati vero vel pugnæ in bene operando non debetur secundum se præmium essentiale, sed accidentale; et valent ad remissionem peccati. Verumtamen, quoniam promptitudo voluntatis quæ ex caritate procedit, ostenditur et manifestatur in hoc quod homo propter difficultatem a bono non cessat; idcirco dici solet, quod merces secundum laborem et difficultatem præstabitur.

Footnotes

  1. Quæstio 95. ↩

  2. Eccle. vu, 30. ↩

  3. Luc. xxi, 1-4. ↩

Chapter 132 of 761