Skip to the text

Articulus 133

  1. Utrum homo in statu innocentiæ dominaretur animalibus. 2. An dominaretur omni creaturæ. 3. An in statu innocentiæ omnes homines fuissent æquales. 4. Et an unus homo alteri dominaretur in illo statu.

  2. EX præinductis autem elucescit, quod inobedientia eorum quæ naturaliter inferiora sunt ratione humana adversus hominem, exorta est ex peccato inobedientiæ, qua ratio ipsa Deo non paruit.1 Quum ergo naturaliter inferiora sint animalia alia homine, certum est quod homo ante peccatum dominabatur eorum. Quod autem subjecta sint homini, primo ostenditur ex naturali ordine rerum. Videmus namque semper inferiora cedere in usum superiorum : quemadmodum plantæ utuntur terra pro alimento, animalia plantis, homo utrisque. Unde venatio animalium silvestrium videtur justa et naturalis : nam per eam vindicat sibi homo quod naturaliter suum est. Secundo idem ostenditur : nam divina sapientia disponit ac regit inferiora per superiora. Homo ergo qui ad Dei imaginem factus est, animalia alia gubernabat. Tertio : nam id quod est per participationem et imperfectum, subditur ei quod est per se atque completum. In aliis autem animalibus est quædam particularis ac imperfecta prudentia, secundum virtutem æstimativam et naturalem instinctum. Homo autem est capax universalis prudentiæ : quæ est recta ratio omnium agibilium. Unde ceterorum dominium sibi appetebat. — Ex quibus elicitur, quod quamvis homo non peccasset, unum animal alio in cibo usum fuisset, sicut et nunc. Nam ex peccato hominis non est immutata bestiarum natura : non ergo defuisset naturalis discordia. Sciendum vero, quod homo ante peccatum pro nulla causa animalibus indiguisset, nisi ad sumendum experimentalem scientiam rerum. Et ergo Deus adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea :2 quæ tamen adductio angelorum ministerio facta est, secundum Augustinum nono super Genesim ad litteram. Quod autem in brutis sit quædam prudentia, ut dictum est, patet hinc quod grues sequuntur ducem, et apes obediunt regi. Et sic omnia animalia obedissent homini, sicut et modo quædam domestica obediunt homini.

  3. Denique, quod de homine Genesis primo habetur, Præsit omni creaturæ, intelligendum est de creaturis quæ non sunt ad Dei imaginem factæ.3 Inferioribus enim dominabatur : vel per imperium, ut bestiis; vel per non impeditum ac liberum usum, ut plantis et inanimatis : quorum naturam immutare non potuit imperando; sed utebatur eis sine repugnaculo.

  4. Porro in statu innocentiæ fuisset primo disparitas sexuum, item ætatum : ut ex generatione constat. Fuisset quoque disparitas circa animam, tam in justitia, quam in cognitione. Nam homo per liberum arbitrium operabatur : et ergo unus potuit magis se applicare ad aliud appetendum vel cognoscendum, quam alter; et sic unus profecisset plus alio in virtutibus atque scientiis. Rursus, ex parte corporis potuit esse disparitas. Non enim exemptum erat corpus humanum ab influentia corporum superiorum : idcirco secundum diversum respectum stellarum, et dispositionem materiæ, aut influentiam exteriorum causarum, quidam fuissent aliis robustiores, pulchriores, ac melius complexionati, quamvis in aliis non fuisset defectus vel culpa, neque in anima neque in corpore. Prædicta autem disparitas esse potuit ex parte Dei. Nam quæ a Deo sunt, ordinata sunt, secundum Apostolum;4 et secundum Augustinum nonodecimo de Civitate Dei, ordo est parium dispariumque sua loca cuique tribuens dispositio. Deus enim quum sit universalis omnium causa, pulchritudinem ordinis summe intendit.

  5. Porro dominium uno modo accipitur prout servituti opponitur : et sic dominus est qui habet servum; servus autem opponitur libero. Est autem liberum quod est causa sui; servile vero quod ordinatur ad aliud. Dominium ergo sic sumptum est prout aliquis principatur subjectis, non ad illorum utilitatem, sed proprium commodum. Tale autem dominium sine pœna inferiorum non est. Nam sicut unicuique naturale est atque jucundum propriam perfectionem sortiri; sic triste est ei, ut sua perfectio non ei, sed alteri cedat in commodum : ideoque tale dominium in statu innocentiæ non fuisset. Secundo, dominium dicitur quæcumque gubernatio vel prælatio : et sic ille dominari perhibetur, qui alios dirigit ad utilitatem ipsorum seu bonum commune. De quo nonodecimo de Civitate Dei ait Augustinus : Justi imperant, non dominandi libidine, sed officio consulendi. Tale autem dominium fuisset ante peccatum : Primo, quoniam homo est naturaliter animal sociale, secundum Philosophum. Vitam ergo socialem homines in statu innocentiæ habuissent : sed talis vita esse non valet nisi sit unus præsidens, qui ad omnium commune bonum respiciat. Multi enim (in quantum hujusmodi) multa intendunt. Item, nunc dictum est quod unus fuisset sagacior alio : ergo alium instruxisset; vel non implevisset illud primæ Petri quarto : Unusquisque gratiam quam accepit, in alterutrum illam administrantes.5

Footnotes

  1. QUÆSTIO 96. ↩

  2. Gen. II, 19. ↩

  3. Gen. I, 26. ↩

  4. Rom. xiii, 1. ↩

  5. 1 Petr. iv, 10. ↩

Chapter 133 of 761