Skip to the text

Articulus 134

  1. An homo in primo statu fuisset immortalis. 2. An fuisset impassibilis. 3. An indiguisset cibis. 4. An immortalitatem consecutus fuisset per esum ligni vitæ.

  2. TRIPLICITER denique dicitur aliquid immortale.1 Primo, ex parte materiæ : et sic substantia immaterialis, ut angelus, vel quæ non habet materiam privationi annexam, ut corpus cœleste, incorruptibilia sunt. Secundo, ex parte formæ : et sic corpora resurgentium erunt immortalia, propter dispositionem animæ Deo fruentis, quemadmodum in epistola ad Dioscorum asserit Augustinus : Tam potenti natura fecit Deus animam, ut ex ejus beatitudine redundet in corpus plenitudo sanitatis, id est vigor incorruptionis. Tertio, ex parte causæ efficientis : et sic corpus hominis ante peccatum incorruptibile fuit. Nam sic a Deo institutum fuit, ut posset non mori, imo nec moreretur nisi anima a Deo separaretur. Et hoc rationabiliter factum est : nam quum sit anima immortalis, decuit sibi dari corpus immortale a Deo, saltem secundum aliquem horum modorum. Mortale vero quod ponitur in ratione hominis, est mortale ex parte materiæ seu secundum naturam.

  3. Præterea passio duplex est, scilicet : Corruptiva, quæ est remotio a naturali dispositione, ut uri, percuti : et talis in statu innocentiæ non fuisset, sicut nec pœna ante culpam. Alia autem est passio perfectiva, ut sentire et intelligere : et talis tunc fuisset, secundum ostensa. Nam unus alium perficere potuisset instruendo atque regendo. Sic ergo homo pro tunc fuisset impassibilis secundum passionem primo modo acceptam (quæ proprie passio dicitur), secundum illum modum quo immortalis fuisset. Et quia costa Adæ, de qua formata est mulier, erat in Adam tanquam in principio suæ speciei, quemadmodum semen inest homini prout est generationis principium; ideo, sicut semen resolvitur sine pœna, sic costæ ablatio facta est sine tormento.

  4. Porro anima rationalis anima dicitur, secundum id quod cum aliis animabus convenientiam habet, videlicet dando corpori vitam : et sic homo, in quantum habuit vitam animalem ab anima sicut et cetera, indiguit cibis in primo statu. Rursus, anima rationalis dicitur spiritus, secundum id quod sibi est proprium, scilicet prout est intellectualis et incorporalis : et sic anima corpus suum perficiet in statu futuro. Propterea post resurrectionem non indigebit homo cibo. Itaque propter naturalis actionem caloris, potuit in corpore humano esse consumptio seu deperditio aliqua, cui per sumptionem alimenti subvenire oportuit. Dicunt autem nonnulli, quod homo nihil amplius de alimento sumpsisset, quam vitæ necessarium exstitisset : propter quod superfluitatum non fuisset emissio. Sed hoc non apparet rationabiliter dictum. Fuisset enim in cibo aliquid fæculentum conversioni in corpus humanum ineptum, quod emitti oportuisset : quamvis ex hoc nulla indecentia secuta, Deo providente, fuisset.

  5. Præterea duo remedia data sunt homini in primo statu contra duos defectus. Quorum unus est deperditio humidi naturalis, ex actione naturalis caloris : et contra hunc subveniebatur homini per esum omnium lignorum paradisi, dicente Scriptura : Ex omni ligno paradisi edetis, etc. Sic quoque subvenitur et nunc animalibus per alimenta. Secundus defectus est ex commixtione extranei nutrimenti cum calido seu humido naturali, ex cujus admixtione naturalis vigor complexionis debilitatur magis ac magis, secundum Philosophum in libro de Generatione : quemadmodum vinum ex permixtione aquæ debile redditur magis ac magis quo aqua amplius commiscetur. Et contra hunc defectum subveniebatur homini per esum ligni vitæ. Idcirco quartodecimo de Civitate Dei ait Augustinus : Cibus aderat homini ne esuriret; potus, ne sitiret; lignum vitæ, ne illum senectus dissolveret. Et Genesis tertio : Videte ne forte mittat manum suam, et sumat de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.2 Dicit enim Augustinus, quod potuisset homo post peccatum semper vivere, si permissum ei fuisset de ligno vitæ comedere. Sic ergo lignum vitæ præstabat immortalitatem vitæ aliqualiter, scilicet cooperative seu instrumentaliter; non autem simpliciter, quia non dedit animæ potestatem qua potuit corpus indeficienter conservare. Item, virtus corporis est finita : non ergo potest habere effectum simpliciter infinitum. Quamvis igitur lignum vitæ conservare potuisset vitam hominis corporalem per tempus longum, non tamen per tempus infinitum.

D 1. HOMO præterea quum sit secundum animam immortalis, et secundum corpus mortalis, inter corruptibiles incorruptibilesque creaturas constitutus est medius.3 Intentio autem naturæ directe et per se fertur ad aliquod stabile atque perpetuum : alioqui cessaretur per corruptionem rei, si corruptibile directe intenderet. Unde in rebus corruptibilibus intentio naturæ fertur ad esse specificum, quatenus individua quæ in se semper subsistere nequeunt, saltem in suo simili perseve-

Footnotes

  1. Quæstio 97. ↩

  2. Gen. III, 22. ↩

  3. Quæstio 98. ↩

Chapter 134 of 761