Articulus 135
1. An in statu innocentiæ fuisset generatio. 2. Et an per coitum generassent. rent. Homo autem ex parte corporis secundum naturam corruptibilis fuit, ideoque subtrahenda ei non fuit generatio naturalis. Et quamvis generatio in statu innocentiæ non fuisset propter conservationem speciei, fuisset tamen propter multiplicationem individuorum. Si autem generatio non fuisset nisi homo peccasset, tunc peccatum valde fuisset necessarium, ex quo tantum bonum foret secutum.
- Denique quidam antiquorum doctorum considerantes concupiscentiæ fœditatem in coitu, posuerunt quod non fuisset in paradiso multiplicatio hominum per coitum, sed per divinam virtutem, eo modo quo angeli multiplicati sunt. Et hæc est opinio Gregorii Nysseni in libro suo de Homine. Sed istud non est rationabiliter dictum. Naturalia enim non sunt homini data neque ablata per peccatum: generatio autem hominum per coitum naturalis est, sicut ostendunt membra ad hoc naturaliter deputata. Dicendum ergo, quod etiam in paradiso fuisset coitus quantum ad conjunctionem maris et feminæ ad procreationem prolis: non tamen quantum ad deformitatem irrefrenatæ concupiscentiæ. Nam, secundum Augustinum quartodecimo de Civitate Dei, eo voluntatis nutu moverentur illa membra quo cetera, sine ardore et illecebroso stimulo, cum tranquillitate animi et corporis. Unde continentia tunc non fuisset laudabilis: quia [coitus] libidine caruisset, et fecunditatem attulisset. Primi tamen parentes in paradiso non coierunt, secundum Augustinum. — Verumtamen in coitu ante peccatum non fuisset minor delectatio quam modo (sed major, sicut natura sensibilis erat integrior, et sensus vivacior); sed delectatio illa usum rationis non impedisset: quemadmodum sobrius tantum delectari potest in cibo sicut gulosus, sed non requiescit appetitus suus in delectatione sensibili ut appetitus gulosi. Idcirco in verbis præinductis Augustinus non excludit a coitu illo magnitudinem delectationis, sed fervorem libidinis et inquietudi-
Anis animi. — Sciendum quoque, secundum Augustinum quartodecimo de Civitate Dei, quod coitus ante peccatum fuisset sine corruptione mulierum. Sic enim tunc potuisset utero conjugis virile semen salva integritate feminei genitalis infundi, quemadmodum nunc per idem genitale salva ejus integritate potest fluxus cruoris menstrui emitti. Ut enim ad pariendum, non doloris gemitus, sed maturitatis impulsus feminea viscera relaxaret; sic ad concipiendum, non libidinis appetitus, sed voluntarius usus naturam utramque conjungeret.
Chapter 135 of 761