Articulus 136
An in primo statu pueri nati statim habuissent perfectam virtutem corpoream.
Et an omnes fuissent nati in sexu masculino.
PORRO quæ supra naturam sunt, fide tenemus; quod autem credimus, auctoritati debemus: et ergo in aliis asserendis quæ divina auctoritate non traduntur, rationem sequi nos decet. Non est autem homini naturale, ut mox natus habeat perfectum usum membrorum, nec divina auctoritate hoc traditum est. Idcirco tenendum est, quod pueri mox nati non habuissent membra apta ad quemlibet motum vel actum; sed ad illum dumtaxat qui convenisset eorum ætati, videlicet ad sugendum ubera, etc. Nulli autem fidelium dubium est, quin Deus potuisset miraculose eis dedisse perfectam virtutem ac usum membrorum. Infirmitas vero quæ apparet in corporibus puerorum, qua impediuntur ab actibus sibi pro tunc convenientibus, ex peccato secuta est, sicut in libro de Baptismo parvulorum vult Augustinus. Quod homo vero naturaliter in principio non habet perfectum usum membrorum corporisque virtutem, contingit quia homo præ ceteris animalibus habet maximum cerebrum respectu sui corporis; cerebrum vero est humidum: et propter humiditatem hanc, nervi qui sunt instrumentum motus, non sunt in pueris apti ad motum membrorum. Quædam vero animalia cerebrum parvum habentia, propter siccitatem cerebri, cito vel mox nata habent perfectum usum corporis sui.
Amplius, sicut ad perfectionem universi pertinet gradus rerum; sic ad perfectionem speciei humanæ spectat distinctio sexuum. Quum ergo in statu innocentiæ nihil homini defuerit quod ad complementum naturalis conditionis attinet, sequitur quod non omnes nati fuissent in sexu masculino, sed quidam in sexu femineo. Et quia generare pertinet ad vitam animalem, sicut nutriri: sicut omnes alimento usi fuissent, sic omnes generassent. Ex quo sequi videtur quod tot fuissent feminæ quot viri.
Chapter 136 of 761