Skip to the text

Articulus 137

  1. An omnes nati fuissent in originali justitia. 2. An etiam nascerentur confirmati in ea.

  2. GENERANS insuper generat sibi simile secundum speciem;1 et ergo genitum assimilatur generanti in his quæ pertinent et consequuntur ad speciem. Non autem oportet ut ei similetur in accidentibus individualibus: non enim oportet ut musicus generet musicum. Originalis autem justitia fuit accidentalis proprietas, consequens totam speciem hominis, non quasi causatum ex principiis speciei (sicut risibile), sed ut donum naturæ a Deo impensum: nam et originale peccatum dicitur peccatum naturæ. Idcirco filii geniti fuissent in originali justitia: quæ utique animabus eorum statim dum crearentur divinitus impressa fuisset. Et sicut præhabitum est originalem justitiam non fuisse sine gratia gratificante; sic etiam in gratia tali nati fuissent, quemadmodum de primo parente est dictum. Quod vero ait Hugo, Primus homo ante peccatum generasset filios absque peccato, sed non paternæ heredes justitiæ: intelligendum est quantum ad executionem actus, quia ante usum rationis actum non habuissent; non autem quantum ad habitum.

  3. At vero ex præostensis claret, quod creatura rationalis non confirmatur in bono seu justitia, nisi per immediatam unionem ad Deum, qui est ipsa bonitatis essentia, a qua Beati averti non valent. Hæc autem unio est beatitudo æterna. Itaque primus homo quamdiu generasset et Deum non vidisset, peccare potuisset. Unde nec pueri in originali justitia confirmati nati fuissent. Non enim parentibus suis perfectiores exstitissent, sed peccare potuissent. Quod autem ait Anselmus in libro Cur Deus homo: Quod si primi parentes sic vixissent, ut tentati victi non fuissent, ita confirmarentur cum omni sua propagine, quod ultra peccare non possent: non affirmando, sed opinando inducit.

Footnotes

  1. Quæstio 100. ↩

Chapter 137 of 761