Articulus 138
An pueri nati fuissent perfectæ scientiæ. 2. Et an statim post nativitatem usum rationis sortiti fuissent.
NUNC paulo ante ostensum est, quod in his quæ auctoritate fidei non asseruntur, rationem sequi debeamus.1 Probatum est autem, quod unio animæ cum corpore non esset naturalis, si anima creata esset perfecta in scientia. Unde ostensum est, quod naturale sit homini scientiam rerum adipisci per ministerium sensuum, atque phantasmata speculando. Idcirco pueri in primo statu non fuissent in scientia perfecti nati; sed in rerum notitia profecissent inveniendo vel addiscendo. Verumtamen primus homo in scientia conditus est perfectus, in quantum erat hominum primus: et talis scientia erat in eo accidens individuale, prout institutus fuit tanquam gubernator atque instructor posteritatis suæ prosapiæ. Unde scientia non transfunderetur in posteros sicut justitia. Non tamen habuissent ignorantiam, prout ignorantia ponitur a Beda pœna culpæ, videlicet nescientia ejus quod sciri deberet; sed ignorantia quæ dicitur negative in eis fuisset, quemadmodum Dionysius ponit nescientiam in angelis sanctis, septimo Cœlestis hierarchiæ capitulo. Verumtamen pueri in primo statu plus participassent statim de scientia, quam modo participant.
Insuper, sicut de scientia dictum est, sic de usu rationis dicendum est. Naturale est enim usum rationis impediri ex indispositione sensuum. Organa autem sensuum in pueris propter cerebri humiditatem impediuntur in actibus suis. Et ergo pueri non mox habuissent usum rationis, quamvis perfectiorem habuissent quam nunc quantum ad ea quæ ad eos secundum illum statum spectabant, et quantum ad prima principia. Unde etiam cernimus quædam bruta in naturali sua industria quasi proficere: nam aves pullos suos docent volare, et similia inveniuntur in aliis.
Footnotes
-
Quæstio 101. ↩
Chapter 138 of 761