Skip to the text

Articulus 139

  1. Utrum paradisus sit locus corporeus. 2. An sit conveniens locus habitationis humanæ. 3. Cur homo in eo positus fuerit. 4. Et quare in paradiso formatus non sit.

  2. DENIQUE, secundum Augustinum octavo super Genesim ad litteram, tres sunt sententiæ de paradiso:1 una ponentium paradisum corporaliter tantum; alia ponentium eum spiritualiter solum; tertia eorum qui utroque modo exponunt ea quæ de paradiso Scriptura commemorat: Quam mihi, inquit, placere confiteor. Sic enim exponenda sunt quæ de paradiso narrantur, ut veritas historiæ in primis teneatur. Nam ea quæ de paradiso scribuntur, historice proponuntur per modum narrationis. Itaque paradisus, secundum Isidorum in libro Etymologiarum, est locus in orientis partibus constitutus. Est enim in nobilissimo terræ loco repositus; oriens autem est dextera cœli; dextera autem est nobilior quam sinistra: et ergo in oriente consistit. Quod vero Beda dicit paradisum pertingere usque ad circulum lunarem, non est verum, si intelligatur secundum situm. Si autem accipiatur hoc dictum propter similitudinem quam habet cum corporibus superioribus, verum est. Imo nec pertingit usque ad medium interstitium aeris: nam ibi est maxima aeris intemperies. Est autem paradisus, secundum Augustinum, locus ab hominum cognitione remotus; et flumina quæ egrediuntur ex fonte paradisi, frequenter loca subterranea intrant, et iterum exeunt: propter quod videntur alibi habere originem. Lignum quoque vitæ in paradiso corporale fuit; sed dicitur lignum vitæ, quia vitæ conservativum erat, et etiam aliquid spirituale significavit. Similiter lignum scientiæ boni et mali materiale fuit. Sed sic vocatum est propter futurum eventum: nam ex ejus esu homo expertus est et experimentaliter didicit quid intersit inter bonum obedientiæ et inobedientiæ malum. Potuit autem significare spiritualiter liberum arbitrium, ut aliqui dicunt.

  3. Denique paradisus erat locus conveniens habitationi hominum: nam propter temperiem aeris præservavit hominem ab exteriori corruptivo, et propter fructus lignorum valuit homini contra interius corruptivum, quod est per consumptionem humidi, ut dictum est. Itaque paradisus competebat homini ratione incorruptibilitatis: nam et corpus incorruptibile fuit, non ex natura, sed ex virtute animæ. Patet ergo, quod paradisus aliis animalibus non conveniebat. Unde nullum irrationalium in paradiso habitabat, secundum Damascenum, quamvis animalia fuerint illuc adducta a Deo, et serpens accesserit movente diabolo. Quidam autem asserunt paradisum situm sub æquinoctiali. Sed

Aristoteles libro Meteororum expresse ait illam regionem esse inhabitabilem, ut hoc rationabilius sonat : nam terræ vicinæ illi loco sunt intemperatæ propter propinquitatem ad solem.

  1. At vero quod Genesis secundo dicitur : Tulit Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum : dupliciter potest exponi, secundum Augustinum. Primo, ut ipse Deus operaretur et custodiret illum, id est, hominem operaretur justificando, custodiret a malis tuendo. Secundo, ut homo operaretur et custodiret illum : id est, paradisum operaretur, non operatione pœnali propter laborem, sed jucunda, propter naturalis virtutis experientiam; et custodiret, non ab alienis invasoribus sed sibi ipsi, ne peccando ipsum amitteret.

  2. Insuper, dictum est quod immortalitas hominis erat supernaturale donum; paradisus autem competit homini ratione immortalitatis. Decuit ergo hominem extra paradisum creari, et postea in illum transferri : quatenus sciretur quid homini conveniret per naturam, quid item per gratiam. Cœlum vero empyreum convenit angelis secundum naturalem dignitatem : et ergo in eo creati sunt.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 102. ↩

Chapter 139 of 761