Skip to the text

Articulus 140

1. An mundus ab aliquo gubernetur. 2. De fine gubernationis mundi. 3. An gubernetur ab uno. 4. Et de gubernationis effectibus.

  1. MUNDI autem gubernationem ostendit ipse pulcherrimus ordo rerum, secundum quem ea quæ bona et naturalia sunt, semper vel certe frequentius fiunt.1 Quemadmodum ergo videns homo domum bene dispositam, mox ordinatorem esse aliquem domus illius perpenderet ex ordinatione domus; sic ex dispositione specierum universi cognoscitur sapientia ordinatoris earum. Et hoc in libro de Natura deorum ait Tullius ab Aristotele dictum.

Item, quum Deus sit optima et sapientissima omnium causa, non decet quod aliquid fecerit, nisi id in convenientem finem præordinaverit, et inclinationem ad finem impresserit : quod est gubernare seu ad finem dirigere. Mundus ergo ab aliquo regitur. Cujus tamen oppositum quidam antiqui philosophi opinati sunt, arbitrantes omnia casualiter fieri : quod prorsus vanissimum est.

  1. Denique finis correspondet principio. Sicut ergo primum rerum principium est aliquid extrinsecum mundo, videlicet Deus; sic ultimus finis ejusdem est aliquid mundo extrinsecum, utpote Deus seu bonitas ejus. Rursus, bonum et finis coincidunt : bonum namque rationem finis sortitur. Sicut ergo particularis finis alicujus rei est quoddam particulare bonum, sic universalis finis totius universi est universale bonum, scilicet Deus. De ista tamen materia ante plenius dictum est.

  2. Porro universale bonum est essentialiter bonum; tale vero bonum esse nequit nisi unum : idcirco mundus ab uno gubernatur. Item, ut probat Boetius, unitas pertinet ad rationem boni. Omnia enim naturalia suæ divisioni resistunt; et res quælibet in tantum est, in quantum est una : intentio ergo gubernantis est aliquod unum, ut ordo, vel pax, aut simile aliquid. Quod autem est unum per se, melius esse potest causa unitatis quam plura, quamvis unita : nam plures non intendunt unum, nisi secundum quod in aliquo uniuntur. Quod ergo essentialiter unum est, maxima causa est unitatis in rebus, omnia scilicet ad unum summum ultimatumque finem movendo. Ideo dixit Aristoteles : Entia nolunt male disponi; pluralitas principum mala : unus ergo princeps.

  3. Præterea effectus actionis ex fine cognoscitur; finis autem omnium est essentiale bonum. Effectus igitur gubernationis pensatur tripliciter. Primo ex parte finis : et sic est unus effectus gubernationis, scilicet summo divinoque bono assimilari. Secundo, quantum ad ea quibus creatura Deo assimilatur: et sic sunt duo effectus gubernationis. Nam in duobus creaturæ Deo similes esse possunt, videlicet in bonitate et in causalitate. Deus enim in se bonus est, et causa bonitatis in aliis. Sic ergo conservatio rerum et motio ad bonum, sunt duo effectus gubernationis. Tertio, consideratur effectus gubernationis in particulari: et sic sunt innumerabiles, secundum diversas rerum naturas.

Footnotes

  1. Quæstio 103. ↩

Chapter 140 of 761