Articulus 141
Utrum omnia divinæ gubernationi subdantur. 2. An omnia immediate gubernentur a Deo. 3. An divina gubernatio cassetur ab aliquo. 4. Et an aliquid divinæ gubernationi renitatur.
In tantum præterea extenditur gubernatio Dei, quantum causalitas ejus. Nam ex hoc quod Deus est causa rerum, sequitur quod unumquodque ordinet et cunctis provideat. Deus autem est omnium causa, et ejus causalitati cuncta subjecta sunt, quemadmodum ante ostensum est: omnia igitur gubernationi ejus subduntur. Rursus, finis ultimus omnium divina est bonitas; omnia autem ordinantur in unum ultimum finem, qui essentialiter bonus est, scilicet Deus: ergo Deus omnia regit, sicut et illa propter se ipsum fecit. Non tamen omnia æqualiter movet vel dirigit, sed singula secundum naturam seu capacitatem et gradum ipsorum.
Denique in gubernatione duo pensantur, videlicet: Ratio gubernationis quæ est in mente rectoris: et sic omnia immediate a Deo reguntur. Ratio enim gubernationis consistit in practica cognitione. Cognitio autem practica tanto perfectior est, quanto distinctius discernit particularia in quibus sunt actus: nam medicus qui particularia et minima quæque in sua facultate considerat, optimus dicitur atque perfectus. Deus ergo omnia distincte cognoscit et ordinat. Secundo, pensatur in gubernatione exsecutio. Tanto autem gubernatio dignior est, quanto per eam major perfectio gubernatis communicatur. Est autem perfectius aliis esse causam bonitatis, quam esse dumtaxat bonum in se. Et ergo Deus sic gubernat res, ut unam regat per aliam: ut sic quædam creaturæ divinam dispositionem exsequendo, sint causæ bonitatis in aliis, sicque divini regiminis exstent participes: velut si magister discipulos suos faciat non solum scientes, sed aliorum quoque doctores. Et ergo, secundum Augustinum tertio de Trinitate, sicut inferiora corpora reguntur per superiora, sic corporalia gubernantur per spiritualia.
Amplius autem, quamvis aliquid fiat præter intentionem causæ particularis, nihil tamen fieri potest præter ordinem gubernationis primæ universalisque causæ. Quod namque causa particularis in suo effectu cassatur vel impeditur, contingit ex alia causa impediente: quam necesse est in primam universalemque causam reducere, cujus dispositionem nihil evadit. Unde ex hoc quod aliquid videtur divinæ providentiæ ordinationem effugere secundum unam causam particularem, in eamdem relabitur secundum aliam causam. Propter quod nec aliquid essentialiter malum est, quia ad aliquem bonum finem reducitur; nec aliquid casuale est per relationem ad providentiam Dei, sed per ordinem ad particulares ac proximas causas, secundum quas quidam effectus dici possunt contingentes.
At vero ordo gubernationis divinæ uno modo attenditur in generali, prout egreditur a prima causa omnium gubernativa: et sic nihil divinæ ordinationi renititur, sed Deus omnia suaviter disponit.1 Omnia enim bonum appetunt, et omnis inclinatio tam naturalis quam voluntaria, est quædam impressio primi moventis: sicut sagittæ motio ad signum, est quædam sagittantis impressio. Secundo attenditur ordo divinæ gubernationis in particulari, prout a causa creata exsequente egreditur : et sic quidam contranituntur ordini providentiæ Dei, in quantum contranituntur alicui bono quod eis secundum naturam eorum conveniens est: propter quod juste damnantur. Ita enim de impiis scriptum est Isaiæ tertio :2 Lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum.
Footnotes
Chapter 141 of 761