Skip to the text

Articulus 142

  1. An creaturæ indigeant conservari a Deo in esse. 2. An conserventur immediate a Deo. 3. An aliquid possit a Deo in nihilum redigi. 4. Et an aliquid redigatur in nihilum.

  2. DUPLICITER insuper aliquid conservat custoditque aliquid, scilicet :1 Indirecte et per accidens, ut qui removet corrumpens : sic namque puerum conservat, qui eum custodit ne in puteum ruat. Et hoc modo Deus quædam conservat, non omnia, quia non omnia habent naturalia corrumpentia. Secundo, dicitur aliquid dependere vel conservari ab alio directe et per se : et sic omnia dependent a Deo, et conservantur ab ipso, ita quod nec ad momentum subsistere possent, nisi conservarentur in esse a Deo, secundum Gregorium. Et hoc necessarium est, secundum fidem et philosophiam. — Omnis enim effectus dependet a causa, secundum quod est causæ effectus, vel illa causa ipsius. Quædam vero sunt causæ alterius secundum fieri, non secundum esse : ut ædificator est causa domus in fieri; esse autem domus est a forma domus; forma vero domus est ordo et compositio partium ejus : hæc autem forma consequitur naturalem virtutem rerum quæ compaginantur in domo. Esse ergo domus non est directe ab ædificatore, sed fieri domus est ab ejus actione. Similiter in naturalibus, agens non est causa esse sui effectus, qui est ejusdem speciei cum ipso. Si enim esset causa formæ, seu esse sui effectus in quantum hujusmodi, tunc esset causa propriæ formæ ac esse : nam una est utriusque formæ seu esse specifica ratio. Est tamen causa quod hæc forma sit in hac materia, movendo materiam ad formæ susceptionem; sed hoc est esse causam secundum fieri, non secundum esse : sicut dum homo generat hominem, vel ignis ignem. — Itaque, quando effectus recipit influentiam seu impressionem causæ agentis secundum eamdem rationem, ut in causis univocis, effectus dependet a causa in fieri, non in esse. Dum vero effectus non capit impressionem agentis secundum eamdem rationem, agens potest esse causa formæ effectus in quantum est forma talis naturæ, non solum in quantum est in ista materia : sicque est causa non solum quantum ad fieri, sed etiam in esse : quemadmodum corpora cœlestia sunt causæ formarum inferiorum quarumdam. Et tales effectus dependent a suis causis in esse : ita quod sicut illa quæ dependent ab agente in fieri, non fiunt, cessante operatione agentis; sic ista in esse permanere non valeant, subtracta causalitate et conservatione seu influxu agentis. Et ergo calor in aqua manere potest, igne sublato; non autem lumen in aere, sole remoto. Nam aqua receptiva est formæ ignis, vel perfecte, dum convertitur in ignem, vel secundum aliquam participationem. Aer vero nullo modo est capax naturæ solis.

Res demum creatæ comparantur ad Deum, ut aer ad solem. Non enim recipere possunt divinæ bonitatis communicationem secundum eamdem rationem, sed per imperfectam participationem : sic quod solus Deus est ens per essentiam, et causa aliorum secundum eorum esse atque naturam. Et ergo secundum esse suum dependent a Deo semper sine omni interruptione. Ideo quarto super Genesim ad litteram asserit Augustinus : Virtus Dei si a creatis regendis quandoque cessaret, simul illorum desineret species : omnis namque natura concideret. Et denuo : Sicut aer præsente sole fit lucidus, sic homo Deo præsente illuminatur, eo autem absente continuo obtenebratur. Imo creatura capax non est, nec Deus ei dare hoc potest, quod sine divina conservatione maneat, sicut nec sine divina causalitate fieri potest. — Prædicta vero conservatio rerum a Deo non est per novam actionem, sed per actionis continuationem: quæ utique est sine motu et tempore, sicut conservatio lucis in aere est per continuationem influxus a sole.

  1. Porro creaturæ quædam conservant suos effectus utroque modo prædicto, scilicet tam per se, quam per accidens. Sal enim conservat carnes a putrefactione, removendo causas putrefactionis. Quædam etiam causæ creatæ, aliorum sunt causæ secundum esse, ut causæ cœlestes sunt generabilium causæ; quædam, secundum fieri, sicut de agente ejusdem speciei cum suo effectu prædictum est. In causis autem subordinatis est ordo: et ergo effectus secundarum causarum primo et principaliter a Deo dependent, secundario autem a secundis causis, et tanto magis quo fuerint causæ primæ viciniores: quemadmodum, secundum Aristotelem duodecimo Metaphysicæ, primus motus, scilicet diurnus, est causa continuitatis generationis; motus vero in zodiaco, est causa diversitatis ejusdem.

  2. Insuper, si Deus esset causa rerum secundum necessitatem naturæ, ut aliqui opinabantur, non posset aliquid in nihilum redigere, sicut nec potest propriam naturam mutare. Sed quia est causa rerum libera voluntate, et non ex necessitate naturæ, juxta præhabita: ideo sicut potuit res non creare, sic posset eas non conservare; sicque in nihilum verterentur. Et Deus esset causa hujus annihilationis solum per accidens, scilicet subtrahendo suam influentiam, sicut est causa excæcationis: unde res redigerentur a Deo in nihilum, non per aliquam actionem, sed per cessationem ab actu.

  3. Adhuc autem, eorum quæ a Deo fiunt, quædam fiunt secundum naturalem cursum: et hæc considerari possunt ex ipsis rerum naturis. Quædam fiunt miraculose: et hæc gratiæ manifestationem concernunt. Ea vero quæ naturaliter fiunt, non in nihilum rediguntur: nam, vel sunt immaterialia entia, et sic non habent in se corruptionis principium; vel sunt substantiæ materiales, et sic ad minus secundum materiam manent: materia enim quum sit primum generationis subjectum, ingenerabilis est et incorruptibilis. Item, non pertinet ad gratiæ manifestationem aliquid in nihilum vertere, sed in gratia conservare: et ideo quæ miraculose fiunt, non rediguntur in nihilum. Nulla ergo res redigitur in nihilum. Nam formæ et accidentia non sunt entia perfecta, quum non subsistant per se, sed sunt aliquid entis: et tamen eo modo quo sunt, quamvis esse desinant, non penitus annihilantur, sed remanent in potentia materiæ vel subjecti.

C ARTICULUS CXLIII.

  1. An Deus possit immediate movere materiam ad formam, 2. vel corpus, 3. vel intellectum, 4. vel voluntatem.

  2. MATERIA vero, quum sit pura potentia atque a Deo creata, sub potestate primi purique actus seu divinæ potentiæ continetur, et ergo per eam actuari ac perfici potest:2 quod est eam ad formam movere. Deus igitur potest materiam movere ad formam immediate, id est sine causa intermediante. Sed quia materia non continetur in virtute alicujus formæ separatæ, ideo nec dæmon nec angelus operantur circa res materiales immediate, formam imprimendo, sed corporalium rerum semina applicando.

  3. At vero, quamvis Deus sit causa universalis et prima, potest tamen per se ipsum immediate producere omnes determinatos effectus qui fiunt a causis parti-

D cularibus et secundis : est enim causa per voluntatem et intellectum quo omnia distincte cognoscit. Quum ergo Deus possit formam imprimere materiæ per se, potest quoque corpus immediate movere. Motus enim consequitur formam; et dans formam, dat consequentia formam, videlicet motum locumque. Quamvis enim virtus motiva Dei sit infinita, tamen quia est extra corporalem magnitudinem in se simplex ac libera, movere potest, non secundum suum extremum et totum posse, sed secundum voluntatis suæ libertatem seu determinationem : quod non posset, si esset virtus naturaliter operans vel materialis, sicut octavo Physicorum probatur.

  1. At vero, ut Deus dicitur corpus posse movere, in quantum dat ei formam; sic quia dat intellectui creato vim intellectualem (id est potentiam ad intelligendum, vel naturalem, vel etiam superadditam), et rursus quia influit intellectui species intelligibiles per quas intelligit, movet intellectum creatum. Ipse est enim fons omnis intellectualitatis intellectualisque lucis : et ergo movet intellectum ut causa prima ac principalis atque efficiens.

  2. Præterea, sicut intellectualitatis principium est Deus, ita voluntas causata est ab eo. Ostensum est quoque, quod nullum objectum seu bonum potest sufficienter movere voluntatem, sic quod se avertere nequeat, nisi bonum universaliter perfectum, quod est Deus. Nam voluntas extendit se ad universale bonum. Omne autem bonum creatum est particulare atque finitum : unde non potest voluntatem efficaciter movere.

Deus ergo movet voluntatem, ut objectum, et sic ipse solus efficaciter movet eam. Item, ipse solus movet voluntatem, tanquam causale principium virtutis volendi : et sic Deo est proprium voluntatem movere. Nam velle, quod est actus voluntatis, non est nisi inclinatio voluntatis in objectum : cujus inclinationis est Deus primum principium.

Footnotes

  1. Quæstio 104. ↩

  2. Quæstio 105. ↩

Chapter 142 of 761