Skip to the text

Articulus 144

  1. An Deus operetur in omni operante.

  2. An possit aliquid agere præter ordinem rebus inditum. 3. An omnia sic facta sint miracula. 4. De miraculorum diversitate.

  3. FUERUNT denique qui sic Deum in omni operante agere arbitrabantur, quod nulla res creata aliquid operetur, sed Deus omnia immediate efficeret : ita quod ignis non calefaceret, sed virtus divina per ignem. Sed hæc opinio irrationabilis est, et ordinem causarum atque effectuum aufert a rebus creatis. Item, secundum eam, virtutes naturales quas videmus in rebus, essent rebus frustra collatæ : virtus enim ordinatur ad actum. Imo ipsæ res frustra conditæ essent, si proprias operationes non haberent : unumquodque enim est propter suam operationem, quemadmodum materia propter formam, et imperfectum propter perfectum.

Advertendum ergo, quod quum quatuor sint causæ, materia non est actionis principium, sed subjectum. Forma vero, et finis atque efficiens active se habent, sed ordine quodam : nam finis movet agentem seu efficientem, efficiens vero formam inducit. Omne autem agens agit propter bonum, vel apparens, vel verum. Nihil vero est apparens aut verum bonum, nisi propter summi boni aliqualem imitationem. Et sic in quantum omne bonum movet agentem in ratione finis, prout divinam bonitatem participat, dicitur Deus in omni operante agere ut causa finalis. Rursus, omne efficiens secundum atque creatum, agit in virtute primæ efficientis causæ, quæ Deus est : et ergo Deus agit in omni agente tanquam causa prima efficiens. Iterum, Deus est primus dator formarum. Forma autem est causa intrinseca rei, et dat esse substantiale. Quia ergo Deus est causa formæ et conservator substantialis esse, patet quod Deus in omnibus intime operatur, nec aliquid agit nisi in ejus virtute : nec tamen per hoc propriæ operationes subtrahendæ sunt rebus.

  1. Porro omnis causa secundum aliquem ordinem suos producit effectus. Quemadmodum autem causalitas causæ primæ non dependet a causalitate causæ secundæ; sic ordo causalitatis divinæ non pendet ex ordine causalitatis alicujus causæ secundæ, sed econverso. Deus ergo agere potest præter ordinem rerum naturalem, si consideretur ordo rerum prout a causis secundis egreditur vel dependet. Si autem consideretur hic ordo prout a Deo procedit, qui est universalis causa totius ordinis rerum, sic Deus agere nequit contra ordinem rerum: quemadmodum operari non potest contra propriam scientiam vel bonitatem. Dum autem Deus agit extra ordinem naturalem, non agit contra naturam, sed supra. Ipse enim est causa substantiæ rerum et ordinis, et ergo suus influxus nunquam est contra naturam: sicut fluxus refluxusque maris non est contra naturam, sed præter eamdem: est enim ex virtute motus cœlestis, qui est causa motus elementorum.

  2. Præterea miraculum ab admiratione nomen sortitur. Est autem admiratio, dum effectus cognoscitur cujus causa nescitur: quemadmodum videns solem eclipsari miratur, si causam ignorat. Et ergo quod uni mirum videtur, alter nequaquam miratur, eo quod unus causam ignorat, quam alter cognoscit. Miraculum vero vocatur, quasi admiratione plenum, eo quod habeat causam simpliciter cunctis occultam, qualis est prima causa, quæ Deus est. Omnia igitur quæ præter ordinem rebus impressum a Deo contingunt, miraculose fiunt, atque miracula exstant. Idcirco creatio et justificatio quamvis a Deo dumtaxat fiunt, non tamen proprie appellantur miracula: non enim fieri possunt per alium modum seu aliam causam, et ergo non sunt præter naturalem ordinem rerum. Dicitur quoque miraculum esse insolitum, non quoad tempus, eo quod raro fiat, sed quia præter consuetudinem naturæ contingit, vel quantum ad modum agendi, vel propter substantiam facti. Et est miraculum supra spem naturæ, non gratiæ. Unde resurrectio mortuorum erit miraculosa, quamvis speretur ex fide, quæ ad gratiam spectat.

  3. Amplius, quum Deo sint omnia æque possibilia, imo facillima, nihil miraculosum vocatur per comparationem ad divinam virtutem, sed per comparationem ad naturalem potentiam, quam excedit. Quo ergo effectus naturalem virtutem magis transcendit, eo miraculosior est. Excedit autem aliquid facultatem naturæ tripliciter. Primo, quantum ad substantiam facti, ut penetratio dimensionum, retrocessio solis vel statio: quæ nullo modo per naturam fieri possunt. Et hæc primum locum obtinent inter miracula. Secundo, est iste excessus, non quantum ad id quod fit, sed quoad id in quo fit, ut suscitatio mortui, illuminatio cæci: potest enim natura alicui influere vitam et visum, sed non mortuo neque cæco. Et hæc sortiuntur secundum inter miracula locum. Tertio, quantum ad modum seu ordinem faciendi, ut quum mare subito densatur in nubes et pluvias virtute divina (quod tamen natura successive facere potest), sicut orante Elia factum cognovimus.1 Ista vero infimum obtinent locum inter miracula. Et in singulis horum inveniuntur diversi gradus, secundum diversitatem excessuum: ex quibus elucescit, qualiter unum miraculum majus sit alio.

Footnotes

  1. III Reg. XVIII, 42-45. ↩

Chapter 143 of 761