Articulus 145
Utrum unus angelus illuminet alium.
An moveat voluntatem alterius. 3. An inferior angelus possit illuminare superiorem.
An superior inferiorem illuminet de omnibus quæ cognoscit.
SICUT inductum est, duo ad intelligendum concurrunt, videlicet vis intellectiva, atque intelligibilis species :1 et secundum utrumque unus angelus alium illuminat. Lumen quippe, prout ad intellectum pertinet, non est nisi manifestatio veritatis, juxta illud Apostoli : Omne quod manifestatur, lumen est.2 Per hoc ergo unus illuminat alium, quod veritatis cognitionem ei infundit. Quemadmodum ergo in corporalibus rebus virtus corporis inferioris fortificatur ex præsentia virtutis corporis fortioris, ut minus calidum amplius calefit magis calido sibi præsente; sic vis intellectiva angeli inferioris confortatur ex præsentia angeli superioris, vel per conversionem superioris virtutis ad ipsum. Hoc namque in spiritualibus agit ordo conversionis, quod in corporalibus ordo localis propinquitatis. Iterum, angelus altior species intelligibiles inferioris angeli perficit. Nam species angelorum superiorum universaliores sunt speciebus angelorum inferiorum; et per unam eamdemque speciem plura atque distinctius cognoscunt, quam inferiores : quemadmodum sapiens homo ex uno principio vel propositione proposita plura advertit et elicit, quam homo indoctus. Angeli ergo superiores cognitionem suam quodammodo dividunt, et inferioribus eam tradunt prout capaces consistunt, ut quintodecimo capitulo Cœlestis hierarchiæ Dionysius docet. — Verumtamen, divinam essentiam omnes immediate conspicuiunt; nec circa eam unus illuminat alium, sed quantum ad cognitionem divinorum effectuum : quos et quorum rationes tanto plenius sciunt, quo superiores sunt et Deum clarius vident. Unde de cognitione divinæ essentiæ accipi potest quod ait Propheta : Non docebit vir fratrem suum, dicens, Cognosce Dominum :3 omnes enim agnoscent me. Sciendum quoque, quod angelus unus non influit alteri aliquod novum lumen, vel naturæ, vel gratiæ, aut gloriæ; sed confortat lumen naturale. Et sic verum est quod Augustinus affirmat in libro LXXXIII Quæstionum : Rationalis mens a solo Deo immediate formatur.
At vero voluntas immutatur dupliciter : uno modo, ex parte objecti; secundo, ratione potentiæ voluntativæ. Primo modo voluntas movetur a bono, et ab eo qui voluntati ostendit suum objectum, scilicet bonum. Nullum tamen bonum efficaciter et plene movet voluntatem, nisi universale perfectumque bonum, videlicet Deus, ut dictum est. Nihil quoque ostendit voluntati creatæ divinam bonitatem sicuti est, nisi Deus. Angelus ergo voluntatem movere non valet sufficienter et plene, nec sicut objectum, nec sicut ostendens illud; sed solum ut quoddam particulare bonum, et voluntatem inclinans, ostendendo bona creata in Deum ordinata : unde ad amorem creaturæ movere potest, vel Dei ex creaturis. Verum ex parte potentiæ, nihil potest voluntatem movere nisi causa voluntatis, quæ solus est Deus. Inclinatio enim in volitum, est actio voluntatis. Sed hanc inclinationem ille dumtaxat immutare valet, qui vim volendi donavit : quemadmodum naturalem inclinationem immutare non potest nisi auctor naturæ. — Non solum autem inferiores angeli a superioribus illuminantur, sed purgantur et perficiuntur, secundum Dionysium octavo capitulo Cœlestis hierarchiæ. Purgatio vero atque perfectio proportionabiliter ad illuminationem se habent. Idcirco, sicut Deus illuminat intellectum, et movet affectum seu voluntatem angelorum; sic purgat et perficit utrumque, auferendo utriusque defectus, et tradendo utrique perfectiorem suæ bonitatis participationem illamque perficiens. Angelus vero, quia intellectum solum illustrat, ideo illum dumtaxat purgat ac perficit. Nam, secundum Dionysium, purgatio est a nescientia; perfectio autem est consummatio in finem intellectus, qui finis est veritas cognita. Unus tamen potest inducere alium ad Dei amorem per modum suadentis, ut tactum est.
Amplius, sicut unus ordo continetur sub alio, et ordinatur ad alium; sic una causa subest alii, et ordinatur ad aliam.
Et ergo aliquid fieri potest secundum ordinem superiorem, prætermisso processu ordinis inferioris, quatenus inferiora reducantur in causam supremam: sicut omittitur jussio præsidis propter regis mandatum. Et sic Deus aliqua operatur circa homines præter ordinem corporalium causarum, quatenus reducantur ad ipsum. Omissio autem ordinis spiritualium substantiarum nequaquam pertinet ad ordinem hominum in Deum, quoniam ille ordo nobis ignotus est: ideoque nunquam prætermittitur. Patet ergo, quod angelus inferior superiorem nunquam illuminat. In cœlesti namque hierarchia tota ratio ordinis est ex propinquitate ad Deum. Sic autem non est in hierarchia ecclesiastica, in qua sanctiores, sæpe sunt gradu, vel etiam scientia, inferiores. Unde Dionysius asserit hanc Divinitatis legem immobiliter firmatam, ut inferiora reducantur in Deum per superiora.
- Insuper, omnes creaturæ ex divinæ bonitatis imitatione hoc habent, ut bonum quod perceperunt diffundant, aliisque communicent, sicut in naturalibus cernimus. Sol enim lumen, et fons rivum, ignisque calorem, emanant. Quum ergo sint angeli in perfectissima divinæ bonitatis participatione, decet ut nihil sibi proprium servent, sed totum quod Deo revelante cognoscunt, inferioribus angelis secundum capacitatem eorum insinuent. Unde et archiapostolus Petrus monet: Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, ut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei. Verumtamen, angeli superiores manent in cognitione perfectiores:4 nam altiori modo cognoscunt, ideoque scientia eorum universalior appellatur. — Ex quibus elicitur, quod angeli, qui Christo ascendente interrogaverunt, Quis est iste qui venit de Edom, etc.?5 non penitus mysterium Incarnationis ignoraverunt, sed imperfecte illud sciverunt, pleniusque edocti sunt. Item, usque ad diem judicii, semper quædam nova supremis angelis revelantur de pertinentibus ad mundi dispositionem, et maxime electorum salutem: et sic de talibus superiores semper illuminare possunt inferiores.
Footnotes
Chapter 144 of 761