Skip to the text

Articulus 146

  1. An unus angelus alteri loquatur. 2. An inferior loquatur superiori. 3. An angelus Deo loquatur. 4. An in tali locutione aliquid operetur localis distantia. 5. Et utrum locutionem unius ad angelum alium omnes cognoscant.

  2. VOLUNTAS præterea, sicut præhabitum est, movet intellectum ut actu intelligat.1 Res vero intellecta primo est in intellectu habitualiter secundum memoriam; secundo, actualiter per actualem considerationem; tertio, per comparationem ad aliud. Quod autem aliquid actualiter consideretur quod habitualiter scitur, est per voluntatis imperium. Habitus namque est, quo quis quum voluerit utitur. Similiter quoque, quod conceptus mentis ordinetur ad alium, est voluntate movente. Dum vero intellectus actu considerat quod habitualiter in se tenet, loquitur sibi ipsi: quæ locutio est conceptus internus ac verbum mentale. Dum vero aliquis alteri conceptum suum pandit, tunc alteri loquitur. Per hoc ergo unus angelus alteri loquitur, quod proprium mentis conceptum alteri per voluntatem ostendit. Non enim aliud est loqui, quam alteri mentis conceptum manifestare. Hæc autem locutio non indiget corporea voce neque sensibili signo, sicut in nobis, quum angeli immateriales consistant.

  3. Denique omnis illuminatio est locutio, non autem econtra. Angelum vero angelo loqui, est suum conceptum ad alium per voluntatem ordinare. Quæ autem mente concipiuntur, ordinari possunt ad duo, videlicet ad Deum, et item ad voluntatem intelligentis. Manifestatio ergo veritatis, prout a Deo dependet (qui est regula veritatis), locutio dicitur et illuminatio; sed prout dependet a voluntate intelligentis, non est nisi locutio. Non enim pertinet ad perfectionem unius, agnoscere quid alter velit vel sciat, secundum quod illud a sua voluntate dependet: quia voluntas creata non est lux, nec veritatis mensura. Inferiores ergo angeli loqui possunt superioribus, et econtra, quia non omnis locutio est illuminatio.

  4. Insuper, angelus Deo loqui potest: non utique aliquid ei communicando, dando, vel innotescendo; sed potius a Deo aliquid recipiendo, videlicet ejus voluntatem de agendis consulendo, vel ejus majestatem admirando.

  5. Præterea locutio angelorum ad invicem, est intellectualis operatio. Talis vero operatio abstracta est a loco et tempore: et ergo localis distantia collocutionem angelorum non impedit. Nam sicut loci distantia non impedit quin unus alium possit videre, ita non impedit quin alium possit audire. Quod vero Isaiæ sexto dicitur, Clamavit alter ad alterum, non designat corporeæ vocis exaltationem, sed magnitudinem rei dicendæ, vel fervorem affectus.2 Tanto enim quis minus clamat, quanto minus desiderat, secundum Gregorium.

  6. Amplius, ut nunc ante prædictum est, per hoc angelus loquitur angelo, quod mentis suæ conceptum per voluntatem ad alium ordinat. Potest autem angelus sic suum conceptum referre ad unum, quod non ad alium. Ideo non oportet ut omnes angeli noscant quid unus eorum alteri loquitur. Illuminationes tamen sunt cunctis communes et ad omnes perveniunt. Nam, secundum Dionysium quintodecimo capitulo Cœlestis hierarchiæ, unaquæque cœlestis essentia intelligentiam sibi traditam aliis communicat. Illuminatio namque est de his quæ a prima veritate omnium operatrice emanant. Locutio autem esse potest de his quæ ordinantur ad principium voluntatis creatæ.

Footnotes

  1. Quæstio 107. ↩

  2. Is. vi, 3. ↩

Chapter 145 of 761