Articulus 147
Utrum omnes angeli sint unius hierarchiæ. 2. An in una hierarchia sit tantum unus ordo. 3. An in uno ordine sint plures angeli. 4. Et an distinctio hierarchiæ et ordinis sit a natura.
EST autem hierarchia sacer principatus.1 In principatu vero esse oportet principem, et multitudinem ei subjectam et sub eo ordinatam. Quum ergo sit unus omnium princeps, ex hac parte est omnium intellectualium creaturarum una hierarchia sub uno principe Deo. Unde et Augustinus duas civitates seu societates inducit, libro de Civitate Dei: unam bonorum, tam angelorum quam hominum; aliam vero malorum. Si autem consideretur principatus ex parte multitudinis, sic hierarchia dicitur una, secundum quod multitudo uno eodemque modo recipere potest principis gubernationem. Quoniam ergo homines divinas illuminationes recipiunt sub sensibilibus formis, angeli vero in intellectuali puritate, aliam esse oportet hierarchiam angelicam atque humanam, prout a Deo diversimode illuminantur. — Rursus, angeli diversimode a Deo illustrantur. Nam superiorum species atque cognitio, universaliores perfectioresque consistunt, ut sæpe ostensum est. Rationes autem de quibus angeli divinitus illuminantur, tripliciter considerantur. Primo, prout a summa veritate emanant: et hoc modo eas recipere, ad primam respicit hierarchiam, quæ immediate ad Deum extenditur, et quasi in Divinitatis vestibulis collocatur, secundum Dionysium septimo capitulo Hierarchiæ cœlestis. Secundo, prout a causis creatis universalibus aliqualiter jam multiplicatæ atque divisæ dependent: et hic est modus mediæ hierarchiæ. Tertio, prout singularibus applicari possunt: et sic recipiuntur ab infima hierarchia. — Ex quibus elucescit eos errare, qui in divinis personis hierarchiam constituunt, quam supercœlestem appellant. Hoc nempe est contra intentionem Dionysii, qui tertio Cœlestis hierarchiæ capitulo ait, quod ordo hierarchiæ est alios purgare, illuminare, perficere; alios purgari, illuminari ac perfici: quod a divinis personis alienissimum est.
Amplius, ratio hierarchiæ diversitatem ordinum exigit. Non enim esset multitudo ordinata, si ordinis diversitas ei abesset. Hæc vero diversitas ordinis, secundum diversos actus atque officia consideratur, quemadmodum in regimine civitatis videmus. Sed omnis ista diversitas ad quoddam ternarium potest reduci: quælibet enim multitudo habet principium, medium, et finem. Unde, sicut in civitate sunt tres hominum ordines, scilicet summorum (ut optimatum), mediorum, et inferiorum; sic in qualibet hierarchia angelica distinguuntur tres ordines, secundum varia officia et actus diversos. Sed omnis ista diversitas ad tria reducitur, scilicet summum, medium, et infimum. Propter quod in qualibet hierarchia Dionysius ponit tres ordines. Sciendum vero, quod ordo uno modo accipitur pro ordinatione diversos gradus includente: et sic Dionysius ait, quod hierarchia sit ordo. Secundo, dicitur ordo unus gradus: sicque sunt tres ordines sub una hierarchia.
At vero, quo aliquis naturas rerum plenius noverit, eo potest gradus et ordines, actus atque officia, distinctius determinare. Nos autem angelos imperfecte cognoscimus, secundum Dionysium. Et ergo eorum distinctionem ac ordinem non nisi in communi assignare valemus, quamvis singuli a se invicem sint distincti. Et ergo in uno ordine plures angeli continentur: qui tamen inter se distinguuntur natura, actu, officio; imo quilibet proprium ordinem habet multo amplius quam sidera cœli. Idcirco in quolibet ordine ponit Dionysius primos, medios, ac ultimos. Unde angeli unius ordinis non sunt simpliciter æquales, sed solum in genere.
Adhuc autem, distinctio gubernationis pensatur secundum habitudinem ad fines diversos. Duplex autem est finis intellectualis creaturæ, videlicet: Naturalis, prout Deum cognoscit et diligit secundum naturalem facultatem: et per respectum ad hunc finem distinctio hierarchiæ ac ordinum est a natura seu secundum naturalia dona. Secundus est finis intellectus creati supernaturalis, videlicet sempiterna Divinitatis immediata et clara fruitio. Secundum comparationem ergo ad hunc finem, distinctio hierarchiæ et ordinis angelorum est dispositive vel inchoative a natura; completive vero, secundum dona gratuita quæ illis collata sunt secundum dignitatem et capacitatem naturæ, juxta præhabita. Homines vero sunt omnes speciei ejusdem. Unde distinctio hierarchiæ ecclesiasticæ est solum secundum dona gratiæ, non secundum diversitatem naturæ.
Footnotes
-
QUÆSTIO 108. ↩
Chapter 146 of 761