Articulus 148
1. De nominibus atque proprietatibus singulorum ordinum. 2. De comparatione quoque ordinum angelicorum ad invicem.
TRIPLICITER denique inest aliquid alteri, scilicet: per proprietatem, ut quod rei ex propria natura adæquate et proprie competit, ut risibile homini; per excessum quoque, ut calor soli, et perfectiones creaturarum Deo; et etiam per participationem, ut deitas creaturis, secundum illud: Ego dixi, Dii estis.1 Quum ergo nomina rerum et etiam angelorum, proprietates debeant significare eorum quorum sunt nomina, non debent imponi ab illo quod est rei conveniens per excessum vel participationem, sed ab eo quod ei soli et proprie competit. Spirituales autem perfectiones angelicorum spirituum habent diversos gradus. Unde superior perfectio convenit superioribus ordinibus per proprietatem, inferiori vero per participationem: similiter inferior perfectio convenit ordini inferiori per proprietatem, superiori autem secundum excessum. A Unusquisque tamen ordo a sua propria perfectione denominatur. Sicque Dionysius exponit nomina ordinum secundum consequentiam perfectionum. Gregorius vero in expositione eorum, magis videtur officia exteriora attendere. Nam secundum eum, Angeli sunt qui minima nuntiant; Archangeli, qui maxima; Virtutes, per quos miracula frequentius fiunt; Potestates, quibus adversæ potestates arcentur; Principatus, qui bonis quoque spiritibus præsunt. — Itaque, secundum Dionysium, omnes spiritus angelici, in quantum sunt manifestatores divinorum effectuum, Angeli nominantur. Nomen vero Virtutum dupliciter sumitur: Primo, prout est medium inter essentiam et operationem: et sic omnes spiritus cœlestes dicuntur virtutes, sicut dicuntur cœlestes essentiæ. Secundo, nomen Virtutum designat excessum fortitudinis, et ita est proprium nomen ordinis: importat enim, secundum Dionysium octavo capitulo Cœlestis hierarchiæ, virilem et inconcussam fortitudinem ad divinas actiones sibi congruentes, et ad suscipiendum divina. Gubernatio vero aliter spectat ad Dominationes, aliter ad Potestates, aliterque ad Principatus: dominorum enim non est nisi præcipere quid sit agendum, potestatum vero est præcepta ad opus ordinare, principatum vero est primitus talia exsequi. Item, nomina Seraphim et Cherubim non imponuntur a caritate et scientia, sed ab excessu caritatis et plenitudine scientiæ. Semper tamen in ipsis angelorum ordinibus excellentia ordinis inferioris continetur in excellentia ordinis superioris, sed non econtrario. Throni quoque, secundum Dionysium, dicuntur ad similitudinem materialium sedium, scilicet quia sunt apti recipere Deum in se et illuminationes divinas ad inferiores deferre; extenduntur etiam immediate ad Deum, cognoscendo in ipso divinorum rationes effectuum, quia ad primam pertinent hierarchiam.
Porro prima hierarchia accipit rationes rerum in Deo; secunda, in causis universalibus; tertia autem determinat eas ad speciales effectus. Deus quoque est finis angelorum et omnium creaturarum. Unde ad primam hierarchiam pertinet consideratio finis; ad mediam, universalis dispositio de agendis; ad ultimam, applicatio dispositionis ad opus. Hæc quippe tria in qualibet operatione inveniuntur. Idcirco Dionysius considerans ordinem angelicarum proprietatum ex ipsis nominibus ordinum, illos posuit ordines in prima hierarchia, quorum nomina imponuntur per respectum ad Deum, videlicet Seraphim, Cherubim, Thronos. In media vero hierarchia posuit ordines quorum nomina universalem dispositionem designant, puta Dominationes, Virtutes, Potestates. Sed Principatus, Archangelos et Angelos in ultima hierarchia locavit, quoniam nomina eorum operis exsecutionem important. — Circa finem vero aliquis tripliciter potest se habere: primo, ipsum considerando; secundo, perfectam ipsius notitiam recipiendo; tertio, suam intentionem in ipso figendo. Throni ergo se habent ad Deum omnium finem primo modo: nam ad hoc elevantur quod Deum in se familiariter capiunt, rationesque rerum in ipso immediate conspiciunt. Et quia hoc est commune toti primæ hierarchiæ, quemadmodum commune est omnibus ordinibus manifestare divinas illuminationes; ideo Throni dicuntur ab illo quod toti primæ hierarchiæ commune est, quemadmodum infimus chorus vel ordo nomen sortitur ab illo quod cunctis ordinibus est commune, ut dicatur ordo Angelorum: nam ordo infimus nullam excellentiam addit supra communem manifestationem. Cherubim vero se habent ad Deum omnium finem, secundo modo: nam excellentiam hanc superaddunt Thronis, quod divina secreta eminenter cognoscunt. Seraphim quoque tertio modo se habent ad Deum omnium finem: excellunt enim in hoc quod ipsi Deo summo infiguntur et uniuntur. Cujus simile cernimus in principatu terreno. Quidam enim sunt qui immediate regem accedere et alloqui possunt, aliqui ultra hoc regis secreta agnoscunt, nonnulli vero ultra hoc semper ei adhærent atque adsistunt. Primis horum assimilantur Throni, secundis Cherubim, tertiis Seraphim. — Demum ad gubernationem pertinent tria, scilicet: definitio agendorum, et hoc est Dominationum; dare facultatem implendi agenda, et hoc est Virtutum; ordinare per quem modum et ordinem definita exsequi debeant, et hoc est Potestatum. — In exsecutione vero sunt quidam quasi inchoantes actionem, et alios ad agendum ducentes ac dirigentes, et hoc est Principatuum; alii vero per se exsequuntur, et hoc est Angelorum; alii medio modo se habent, quod ad Archangelos attinet. — Itaque summus ordo primæ hierarchiæ affinitatem habet cum ultima superbeatæ Trinitatis persona, quæ et dicitur amor.
Footnotes
-
Ps. lxxxvi, 6. ↩
Chapter 147 of 761