Skip to the text

Articulus 149

  1. Utrum ordines durent post diem judicii. 2. Et an homines assumantur ad ordines angelorum.

  2. DUO insuper considerari possunt in ordinibus angelorum, videlicet: Distinctio graduum secundum differentiam naturæ et gratiæ: et quantum ad hoc, ordines nunquam cessabunt, sicut nec natura eorum corrumpetur, nec gloria desinet, quæ correspondebit merito præcedenti. Secundo, considerantur angelici ordines quantum ad exsecutionem officiorum. Hæc autem exsecutio cessabit post diem judicii, quoad hoc quod ordinatur ad perducendum homines ad ipsum Deum; sed manebit prout consistit in consecutione ultimi finis, seu adeptione Dei. Et sic patet, quod ordines angelorum quoad exsecutionem exterioris ministerii, aliquo modo manebunt, et aliquo modo cessabunt: quemadmodum ait Apostolus, quod

A Christus evacuabit omnem Principatum et Potestatem, quum reddiderit regnum Deo et Patri. Item actiones hierarchicæ in angelis remanebunt, videlicet mutua purgatio, illuminatio atque perfectio:1 non quantum ad novas influentias, sed quantum ad conservationem. Nam sicut inferiores illuminantur per superiores, sic cognitio inferiorum dependet ex illustratione superiorum: non solum quantum ad novam acquisitionem, sed etiam quoad scientiæ conservationem. Consimiliter homines qui per angelorum officium ad beatitudinem pervenerunt, aliquam habebunt illustrationem per angelorum officia.

  1. Præterea, si ordines angelorum attendantur quantum ad distinctionem naturæ, sic homines non assumuntur ad eos, sicut nec fiunt angeli, vel naturæ angelicæ: sic enim propriam naturam amitterent. Si vero pensentur ordines secundum dona gratiæ, sic homines assumuntur ad eos. Et quia distinctio gratiæ est formale ac completivum in ratione ordinis, distinctio autem naturæ quasi materiale; ideo simpliciter concedendum est, homines ad angelorum ordines transferri. Et qui oppositum asserit, Christo contradicit dicenti: Filii resurrectionis erunt sicut angeli. Rursus, duodecimo de Civitate Dei Augustinus testatur, quod una erit societas angelorum et hominum, non duæ.2 Idcirco hi quoque desipiunt, qui solos perfectos vel virgines affirmant assumendos ad ordines angelorum.

Footnotes

  1. I Cor. xv, 24. ↩

  2. Luc. xx, 36. ↩

Chapter 148 of 761