Articulus 150
An in dœmonibus sint ordines. 2. An sit inter eos prœlatio. 3. An unus alium illuminet. 4. Et an subjiciantur prœlationi angelorum sanctorum.
ORDO præterea in dæmonibus perseverat, sicut et alia naturalia dona, si ordinem consideremus quantum ad distinctionem naturalium perfectionum, ut dictum est.1 Si autem loquamur de ordine quantum ad gradus gratiarum : sic dæmones habuerunt ordinem, quia in gratia erant creati; sed illum peccando perdiderunt. Nunquam tamen habuerunt gratiam consummatam seu gloriam. Quod vero sint ordines in dæmonibus quoad primum modum, elucescit ex verbo Apostoli ad Ephesios ultimo : Non est, inquit, nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, etc.2 Quamvis vero de singulis ordinibus aliqui cecidisse credantur, non tamen nomina omnium ordinum dæmonibus adscribuntur. Nomen enim Seraphim ab ardore amoris imponitur; nomen vero Thronorum, ab inhabitatione divina; nomen autem Dominationum libertatem importat : quæ omnia peccato opponuntur. Unde apostatis angelis talia nomina adscribenda non sunt.
Denique, sicut in dæmonibus permanet ordo, sic et prælatio. Sicut enim unus est alio perfectior in natura, sic actio alterius sibi subjicitur. Et sic actiones dæmonum coordinantur sicut et species eorum : actio enim sequitur modum essendi seu qualitatem naturæ. Sicut autem ordo dæmonum ex divina est sapientia, sic eorum prælatio fundatur in divina justitia. Ipsi vero concordiam veram inter se non habent : et illa quam videntur habere, non venit ex amicitia, sed ex communi nequitia qua homines odiunt. Sic ergo in dæmonibus est naturalis prælatio. Unde glossa primæ ad Corinthios quintodecimo dicit, quod quamdiu mundus durat, angeli angelis, homines hominibus, et dæmones dæmonibus præsunt. Sed hæc prælatio dæmonum redundat in majorem miseriam superiorum.
At vero illuminatio est manifestatio veritatis, secundum quod habet ordinem ad Deum omnis veritatis fontale principium. Dæmones autem nihil referunt ad Dei honorem, nec volunt se mutuo ad Deum reducere : et ergo unus nequaquam illuminat alium, quamvis mutuo loquantur eo modo quo angeli.
Adhuc autem, quum ex hoc una creatura alteri præsit, quod Deo vicinior est atque similior, decet angelos sanctos Deo fruentes dæmonibus dominari, eosque regere, et dæmones subjici angelis bonis. Quædam etiam revelant dæmonibus, quemadmodum assessores judicis pandunt tortoribus secreta judicis.
Footnotes
Chapter 149 of 761