Articulus 151
Utrum creatura corporalis administretur per spiritualem. 2. An ei ad nutum obediat. 3. An ab ea immediate moveri possit. 4. Et an angeli boni vel mali miracula facere queant.
VIRTUS proinde inferior et particularis ac materialis, a virtute superiori et universali et incorporali administratur et regitur, sicut in rebus humanis videmus.1 Virtus enim ballivi a principe regitur, virtusque corporis ab anima. Quum ergo substantiæ spirituales, videlicet angeli, sint rebus corporalibus digniores et efficaciores, oportet ut corporales substantiæ a spiritualibus gubernentur, quemadmodum tertio de Trinitate fassus est Augustinus. — Verumtamen Aristoteles, ponens corpora cœlestia moveri a substantiis separatis, quarum numerum assignavit juxta numerum motuum cœlestium, opinatus est spirituales substantias non habere immediatum effectum in ista inferiora, sed solum agere in corpora inferiora per motum cœlestem : non enim loquebatur nisi de operatione seu actione atque effectu naturali. Sed nos cogimur dicere, quod spirituales substantiæ immediatum effectum habent in inferiora : multa namque contingunt in eis quæ naturali virtute et ordine fieri nequeunt. Plato autem posuit omnia sensibilia a formis separatis immediate profluere. Avicenna vero, cum Aristotele formas separatas quæ essent sensibilium species negans, unam posuit substantiam separatam, quam vocavit intellectum agentem, qui præesset sphæræ activorum et passivorum, et immediate in eam operaretur. — Doctores demum fidei cum Platone posuerunt diversis rebus corporeis diversas esse præpositas spirituales substantias. Dicit namque Augustinus libro LXXXIII Quæstionum: Unaquæque res visibilis in hoc mundo habet angelicam potestatem sibi præpositam. Et secundum Damascenum, diabolus fuit ex eis spiritibus angelicis qui erant prælati orbi terrestri. Origenes quoque super illud Numerorum, Quum vidisset asina angelum, etc., Opus est, inquit, mundo angelis qui præsunt super bestias, et præsunt talium nativitati, vegetabilium plantationi ceterarumque rerum incrementis.2 Sed hæc præsidentia non est ex determinatione naturæ angelicæ, quum infimus angelus altiorem virtutem habeat quam talia exigant; sed ex ordine divinæ sapientiæ. Et sicut, secundum Gregorium, ad ordinem Potestatum spectant omnes angeli qui spiritibus malis præsident, eosque coercent; sic ad ordinem Virtutum pertinere videntur omnes angeli qui potestatem habent super res pure corporeas: nam horum ministerio miracula fieri solent.
Denique, si formæ materialium essent omnino ab extra, vel ab ideis, secundum Platonem, vel ab intelligentia ultima, secundum Avicennam, sic quod agentia particularia solum disponerent materiam ad formæ receptionem; tunc materia obedire posset ad nutum substantiis separatis, maxime si materia esset ab eis creata, ut posuit Avicenna. Sed quoniam ista opinio sæpe destructa est, ac sæpe probatum quod solus Deus est causa materiæ, et quod formæ educantur de potentia materiæ; ideo soli Deo servit materia ad nutum, et non angelis neque dæmonibus.
Porro, secundum Dionysium septimo capitulo de Divinis nominibus, Deus conjungit infimum superioris ordinis cum supremo inferioris. Angelus ergo, ratione suæ spiritualis naturæ et dignitatis atque virtutis, agere potest immediate in naturam corporalem, quantum ad motum localem, qui utique est perfectissimus motus. Angelus ergo potest corpus aliquod immediate movere: sicut fluxus refluxusque maris sequitur motum lunæ.
Insuper, ad rationem miraculi non sufficit quod aliquid fiat præter ordinem naturæ particularis (sic enim faceret miraculum qui lapidem projicit sursum); sed oportet ut fiat præter ordinem totius naturæ creatæ: et sic Deo proprium est miracula facere, de quo scriptum est, Qui facit mirabilia magna solus.3 Angeli tamen dicuntur miracula facere, quia propter eorum desiderium Deus miracula agit: sicut et homo miracula facere perhibetur, quoniam eo orante, Deus talia operatur, vel quia ministerium exhibent in operatione miraculi. Verumtamen dæmones aliqua agere possunt ex naturali industria, per occulta rerum semina, quorum nos ignoramus virtutem, sicut per magos Pharaonis fecerunt. Talia ergo, etsi sint miracula quoad nos, non tamen simpliciter, quia in potestate naturali creaturæ est quidquid efficiunt.
B
C
Footnotes
Chapter 150 of 761