Skip to the text

Articulus 152

  1. An angelus possit illuminare intellectum humanum. 2. An possit immutare ejus affectum, 3. vel imaginationem, 4. aut sensum.

  2. EX præinductis innotescit, quod sicut infima hierarchia cœlestis illuminatur a media, sic hierarchia ecclesiastica vel humana illuminatur ab hierarchia angelica ultima.1 Et sic angelus illuminat intellectum humanum, confortando ejus virtutem intellectivam, per sui luminis irradiationem, et item per intelligibilium specierum influxum. Sed has species angelus superior influit angelo inferiori spiritualiter, nude et pure. Intellectus vero hominis non est in præsenti capax talium specierum, nisi proponantur sibi sub imaginibus sensibilium formarum, quum naturale sit ei intelligere speculando phanta-

D smata. Et secundum Dionysium, impossibile est aliter nobis lucere divinum radium, nisi circumvelatum variis velaminibus sensibilium specierum.

  1. Præterea, ut ante præhabitum est, solus Deus movere potest voluntatem creatam tanquam motor intrinsecus, quum ipse solus sit causa et conditor voluntatis, dans ei virtutem per quam inclinatur in rem: et ergo Deus dumtaxat inclinationem voluntatis immutare potest. Angelus vero potest eam movere sicut proponens seu ostendens ei aliquid ad volendum. Rursus, voluntas movetur a passionibus appetitus sensitivi: nam ex concupiscentia vel ira, voluntas diversimode inclinatur. Sicque spirituales substantiæ voluntatem possunt movere secundum quod hujusmodi passiones ac motus possunt in appetitu sensitivo excitare. Voluntas tamen non cogitur, sed libera manet. Et secundum hunc modum dicit Beda dæmones esse malarum cogitationum incensores, et Damascenus, immissores: non eas directe causando, quum virtus cogitativa voluntati subjaceat, sed in suadendo et cooperando.

  2. Porro ostensum est jam, quod corporalis natura naturaliter subdita est spiritualibus substantiis quantum ad motum localem, sic quod ea facere possunt in rebus corporeis, quæ per motum localem possunt produci. Visiones autem imaginariæ causantur frequenter ex motione locali corporalium spirituum atque humorum, in quibus species seu sensibilium impressiones servantur. Unde in dormientibus fiunt apparitiones ac si res ipsæ essent præsentes, propter descensum sanguinis vel humorum ad sensum communem: in quibus similitudines rerum simul descendunt, et sensui interiori repræsentantur quandoque tam fortiter, ut etiam vigilantibus quædam appareant velut præsentia, ut in phreneticis. Quum ergo tales locales immutationes facere possint in nobis spirituales substantiæ, certum est quod angeli et dæmones naturali sua virtute immutare possint imaginationem: non tamen imprimendo formam sensibilem nunquam sensu exteriori perceptam (aliter cæcus natus posset imaginari colores): primum enim principium phantasiæ est sensus exterior; sed per motum localem spirituum atque humorum. Angelus quoque interdum simul intellectum illuminat, ut imaginata intelligat; sed non semper hoc facit.

  3. Amplius, sensus exterior dupliciter immutari potest, videlicet: principio intrinseco. Nam interioribus perturbatis humoribus atque spiritibus, sensus quoque exterior immutatur: quemadmodum lingua humore infecto cholerico, omnia putat amara. Secundo, a principio extrinseco, puta objecto. Utroque autem modo angelus potest sensum immutare. Nunc enim ostensum est quod interiores humores ac spiritus possit movere. Potest item corpus aut formam sensibilem sensui foris objicere, vel recenter formando, vel quod ante formatum est: sicut dum corpus assumit et in eo apparet, ut habitum est.

Footnotes

  1. Quæstio 111. ↩

Chapter 151 of 761