Articulus 153
An angeli mittantur in ministerium.
An omnes mittantur. 3. An qui mittuntur adsistant. 4. Et de quibus ordinibus mittantur.
MODO late declaratum est, quemadmodum inferiora per superiora regantur, et quod creatura corporalis per spiritualem administretur.1 Quum ergo sit angelus homine altior atque simplicior, competit ei circa hominem operari. Quum itaque non sit ubique, sed sit ubi operatur: quando alicubi operatur ubi ante non operabatur, ibi de novo incipit esse ex divino imperio. Tunc mittitur, et habet se tanquam minister: nam opus suum ex divino imperio efficit, ipsumque suum effectum ad Deum refert ac ordinat. Minister enim est sicut instrumentum intelligens. Non autem impeditur contemplatio angeli per ejus externum obsequium seu occupationem exteriorem, quemadmodum contemplatio hominis. Nam angeli regulant omnes suas exteriores operationes per solum intellectum, et ergo una non impedit aliam: quia duarum actionum quarum una est regula et ratio alterius, una non impedit aliam, sed causat et adjuvat eam. Homo vero exteriori actioni intendit secundum vires sensitivas: quarum actiones tanto amplius operationem intellectus retardant, quanto vehementiores fortioresque fuerint.
Præterea, secundum legem rebus a divina sapientia inditam, inferiora reguntur per superiora. Sed in rebus corporalibus hic ordo sæpe non observatur, Deo dispensante propter ordinem altiorem, secundum quod expedit ad gratiæ declarationem, ut in illuminatione cæci nati suscitationeque mortui, quæ a Deo immediate fiunt, sine ordine causarum intermediarum. Deus quoque posset hominibus immediate secreta revelare, vel angelo inferiori non per superiorem angelum; sed secundum communem legem ita non facit. Idcirco quidam dixerunt, quod secundum communem legem, non mittuntur angeli superiores, sed inferiores; ex aliqua tamen speciali ratione seu divina dispensatione, interdum mittuntur et superiores. Sed hoc non videtur rationabiliter dictum. Ordo enim angelorum attenditur secundum dona gratiarum. Ordo vero gratiæ summus est: unde non habet ordinem superiorem propter quem prætermittatur, quemadmodum ordo naturæ omittitur propter ordinem gratiæ. Item, ordo naturæ relinquitur propter fidei confirmationem. Ad hanc autem confirmationem nihil valeret prætermissio ordinis gratiæ: nam talis prætermissio a nobis percipi non valeret. Rursus, nullum est tam magnum ministerium, quod per inferiores exsequi nequeat. Nam, secundum Gregorium, Archangeli sunt qui summa annuntiant. Hinc est quod ad Mariam non quilibet, sed Gabriel mittitur: qui tamen summum ministerium exhibuit inter omnia divina ministeria, quippe qui Verbi incarnationem insinuavit. — Verumtamen, sicut in divinis personis duplex est missio, scilicet alia invisibilis, ratione gratiæ seu spiritualis effectus, alia visibilis, secundum creaturam corpoream vel assumptam vel foris exhibitam; sic in angelis est duplex missio: una, secundum exteriorem operationem circa corporales creaturas, et sic non omnes mittuntur; alia est missio angelorum interior, secundum intellectuales actiones, prout unus illuminat alium: et sic omnes mittuntur. Sicque intelligendum est quod ait Apostolus:2 Nonne omnes administratorii spiritus sunt in ministerium missi, etc.? Vel dicendum, quod Apostolus intendit ibi probare excellentiam novæ legis præ veteri: et ergo non loquitur nisi de angelis quorum ministerio lex vetus exhibita est. Ideoque simpliciter dicendum est cum Dionysio, quod superiores angeli nunquam mittuntur ad exterius ministerium. Quod vero Isaias ait, Volavit ad me unus de Seraphim, intelligendum est, quod volavit ad eum unus de inferioribus, missus a superiori quodam qui erat de ordine Seraphim.3 Vel ille dicitur missus de Seraphim, propter effectum: nam labia Prophetæ incendit.
Præterea omnes angeli, in quantum divinam essentiam immediate conspiciunt, adsistere dicuntur, secundum Gregorium; sed in quantum soli superiores, videlicet de prima hierarchia, rationes divinorum operum in claritate divinæ essentiæ immediate cognoscunt et aliis pandunt, sic ipsi soli dicuntur adsistere, et inferiores ministrare: quamvis Deo omnes ministrent.
At vero, secundum Dionysium septimo capitulo Cœlestis hierarchiæ, proprietates atque officia angelorum ex eorum nominibus nobis innotescunt. Idcirco omnes angeli illorum ordinum foras mittuntur et ministrant, quorum nomina aliquam exsecutionem designant. Nomen autem Dominationum non importat exsecutionem, sed dispositionem atque imperium de exsequendis: non ergo angeli de ordine Dominationum mittuntur. Omnes autem reliqui ordines inferiores ex suis nominibus exsecutionem important. Angeli enim et Archangeli, ab annuntiando dicuntur. Virtutes vero et Potestates includunt respectum ad actum. Principis quoque est inter alios operantes priorem consistere. Propterea ministrare et mitti, ad quinque hos ordines pertinet, non autem ad quatuor ordines priores. — Verumtamen, secundum Dionysium, plures sunt angeli qui adsistunt, quam qui ministrant. Nam quanto aliquid in rebus creatis est dignius, tanto est magis a Deo intentum et multiplicatum, sicut plenius ante expositum est. Secundum Gregorium vero, plures ministrant quam adsistunt. Et hoc dictis Platonicorum concordat: secundum quos, tanto sunt aliqua pauciora, quanto Deo propinquiora; et quo amplius distant, eo plus multiplicantur. Unde quod scriptum est Danielis septimo, Millia millium ministrabant ei, etc., exponit Gregorius, non multiplicative, sed indefinite.4 Dionysius vero exponit hoc multiplicative. Et ergo quum postea subjungatur, Decies millies centena millia adsistebant ei, datur intelligi quod multo plures adsistant quam mittantur.5 Et hæc sententia rationabilior est, sicut probatum est supra. Nullus tamen eorum dicit, quod per prædictum numerum designetur certus numerus vel adsistentium vel ministrantium, quum sint incomparabiliter plures quam numerus ille insinuet.
Footnotes
Chapter 152 of 761