Skip to the text

Articulus 154

  1. An angeli custodiant homines. 2. An unusquisque hominum a speciali angelo custodiatur. 3. An custodia pertineat ad infimum ordinem. 4. An omnis homo habeat angelum custodem.

  2. SICUT deductum est, inferiores intellectus diriguntur per superiores:1 quemadmodum corpora inferiora, per corpora cœlestia; et universaliter mutabilia ac imperfecta, per invariabilia atque perfecta. Quum ergo intellectus, et item affectus rationalis animæ, sit multipliciter labilis, infirmus et defectuosus, congruit ut per intellectum angelicum dirigatur et adjuvetur. Sic ergo angeli deputantur hominibus in custodiam.

  3. Præterea, præinductum est quod divina providentia est specialiter et directe circa res immortales sive perpetuas. Quemadmodum ergo divina providentia se habet ad genera et species corruptibilium rerum, ita se habet ad incorruptibilium rerum individua. Sicut igitur unumquodque genus vel species corruptibilium rerum gubernatur ab uno angelo, sic quodlibet individuum rationalis naturæ, seu quilibet homo, custoditur ab uno proprio angelo. Nam ratione animæ est homo immortalis, et tandem in anima et corpore erit vere perpetuus.

  4. Præterea, nuntiare minima, angelorum de infimo choro officium est. Quum ergo prædicta custodia ordinetur ad singulorum salutem, idcirco custodia cujuslibet hominis, prout est quædam singularis persona, spectat ad angelos infimi ordinis: et hæc appellatur custodia particularis. Alia vero est custodia universalis: et ista est multiplex, secundum varios ordines rerum. Quo enim agens est universalius, eo est perfectius. Unde custodia humanæ multitudinis ad Principatus ordinem pertinet, vel forsan ad Archangelos. Est quoque verisimile, quod digniores majoresque angeli infimi chori (in quolibet enim choro sunt primi, medii et ultimi) deputentur his qui ad majorem gloriam sunt electi. Et de illis potest intelligi verbum Chrysostomi, qui ait (super illud Matthæi, Angeli eorum semper vident faciem Patris), non debere accipi de quibuscumque angelis, sed eminentibus.2

  5. Porro quilibet homo angelum habet custodem. Hæc enim vita est via ad vitam futuram: in qua multa pericula imminent homini intus ac foris. Idcirco quilibet habet in præsenti angelum custodientem : et electus habebit in cœlo angelum conregnantem; reprobus autem dæmonem punientem. Advertendum quoque, quod Christus in quantum homo, immediate regulabatur a Verbo Dei; secundum animam etiam fuit comprehensor perfectus : non ergo indiguit angelo. Sed ratione passibilis corporis, erat viator : sicque debebatur ei angelus custos, non tanquam superior, sed ut minister inferior. Unde Matthæi quarto habetur, quia accesserunt angeli, et ministrabant ei. Item, in statu innocentiæ habuit homo angelum custodem. Quamvis enim non imminebat sibi periculum ab intus, quoniam ordinatus erat intrinsecus; imminebat tamen ei periculum foris, propter insidias dæmonis. Custodia demum angelica omnibus, etiam præscitis et pessimis, ad multa proficua est, quoniam per eam a malis plurimis retrahuntur : nam et dæmones per angelos sanctos arcentur, ne sicut desiderant, noceant. est. Verum, quamdiu est puer in utero matris, non est corporaliter a matre separatus, sed per quamdam colligationem quodammodo idem cum ea, quemadmodum fructus pendens in arbore est aliquid arboris : ideo probabiliter dicitur, quod angelus qui matris est custos, prolem quoque custodiat in utero exsistentem.

  6. Præterea angelorum custodia divinæ est providentiæ exsecutio. Nihil autem divinæ providentiæ unquam subtrahitur, maxime de rebus intellectualis naturæ.

Nunquam ergo angelus hominem sibi commissum in toto relinquit :3 sed sicut Deus hominem relinquere dicitur, dum eum in aliquod malum vel pœnæ vel culpæ labi permittit ; sic angeli dicuntur interdum relinquere sibi deputatos, dum sinunt eos in tribulationes seu malum incidere secundum divinorum ordinem judiciorum. Unde Jeremiæ quinquagesimo primo ex persona angelorum dicitur : Curavimus Babylonem, et non est sanata ; derelinquamus ergo eam.4 Et Isaiæ quinto : Auferam sepem ejus, id est angelorum custodiam, secundum Glossam ;5 et erit in conculcationem, videlicet domus Israel. Quamvis autem angelus hominem localiter deserat, quum cœlum repetit, non tamen effectum custodiæ subtrahit, quia in cœlo exsistens agnoscit quid homini accidat.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 113. ↩

  2. Matth. XVIII, 10. ↩

  3. Matth. IV, 11. ↩

  4. Jer. LI, 9. ↩

  5. Is. V, 5. ↩

Chapter 153 of 761