Articulus 155
Utrum angelorum custodia a nativitate incipiat. 2. An semper custodiant homines. 3. An doleant de damnatione suorum. 4. Et utrum sit pugna inter angelos ratione custodiæ.
QUEMADMODUM refert Origenes super Matthæum, quidam dixerunt angelorum custodiam a Baptismo incipere ; alii, a nativitate : quod Hieronymo amplius placuit. Ait enim : Quanta est dignitas animarum, ut unaquæque angelum habeat ab ortu suæ nativitatis ad sui custodiam deputatum ! Istud enim rationabilius est. Beneficia quippe quæ homini divinitus dantur in quantum est christianus, a Baptismo inchoantur, ut Eucharstiæ perceptio, et alia quædam ; quæ autem omni homini impenduntur in quantum rationalem naturam sortitus est, a nativitate sumunt exordium. Tale vero est beneficium custodiæ angelicæ, sicut ostensum est.
Denique dolor atque tristitia non sunt nisi de his quæ repugnant affectui. Quum ergo omnes Beati ordini divinæ justitiæ sint plene immobiliterque conjuncti, non dolent neque tristantur de peccatis vel damnatione sibi commissorum.1 Verumtamen peccata pœnasque hominum, absolte et universaliter loquendo, non volunt, sicut nec nauta projectionem rerum in mare ; sed omnibus pensatis, id est ordine divinæ justitiæ considerato, sic ea volunt sicut et Deus, videlicet permissive quoad culpam, vel active quantum ad pœnam : quemadmodum nauta pensatis periculis, vult mercium projectionem in mare. Quod vero Isaiæ tricesimo tertio dicitur, Angeli pacis amare flebant, ad litteram dictum est de nuntiis Ezechiæ regis, qui propter blasphemias Rabsacis flebant; allegorice vero exponitur de Apostolis et prædicatoribus hominum peccata deflentibus. Dicit autem Origenes super illud Numerorum octavodecimo, Quidquid offerunt primitiarum, etc.:2 Trahuntur angeli in judicium, an ex eorum negligentia, vel propria ignavia homines lapsi sint. Sed illud intelligendum est, quod angeli adducuntur in judicium, non quasi rei, sed tanquam testes ad convincendum homines de sua ignavia.
Porro, quod Danielis decimo ex persona Gabrielis dicitur, Princeps regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus3, exponit Hieronymus de angelo malo qui Gabrieli restitit, per hoc quod populum Israeliticum ad peccandum induxit, sicque liberationem ejus impedivit, pro qua Daniel oravit, et Gabriel preces ejus Deo tunc obtulit. Gregorius vero exponit hoc de angelo sancto, et dicit angelos sanctos inter se pugnam habere de negotiis regnorum vel hominum: non propter voluntatis eorum discordiam, quum sint omnes divinæ voluntati perfecte uniti; sed in quantum unusquisque causas ac rationes eorum quibus præest, ad divinum judicium refert, atque sententiam Dei expectat.
Footnotes
Chapter 154 of 761