Articulus 156
An homines a dæmonibus impugnentur.
An tentare sit proprium dæmoni. 3. An omnia peccata hominum ex dæmonum tentatione contingant.
CIRCA impugnationem præterea hominum a dæmonibus, duo possunt attendi, videlicet ipsa impugnatio, et impugnationis ordo.1 Quorum primum a diabolo est, qui propter invidiam homines tentat. Et propter suam superbiam usurpant sibi diaboli divinæ potestatis similitudinem, deputando certos ministros ad determinatos homines impugnandos: sicut et Deus et angeli superiores per inferiores homini præsident. Secundum vero istorum, scilicet ordo impugnationis, ex divina sapientia est, quæ novit malis uti ad bonum. Sed dum impugnant ad culpam, non mittuntur a Deo, sed permittuntur venire. Dum autem impugnant ad pœnam, videlicet homines puniendo, mittuntur a Deo.
Denique, tentare est proprie experimentum de aliquo sumere, scilicet ut sciatur aliquid circa ipsum. Unde proximus finis tentantis est cognitio; sed ex cognitione potest ulterius alius finis intendi, vel bonus, vel malus. Diabolus ergo talem cognitionem semper refert ad malum, puta ut noceat: et sic proprium est ei tentare. Nam quamvis homo interdum sic tentet, hoc tamen facit ut servus diaboli. Deus quoque dicitur tentare, non ut aliquid sciat, sed ut aliquid sciri faciat. Mundus vero et caro non tentant nisi instrumentaliter et materialiter, præbendo occasiones peccandi. Homo autem tentare potest bene et male: bene, dum quærit agnoscere alium, ut eum juvet atque promoveat; male, si velit scire qualis sit alter, quatenus eum decipiat.
Amplius, aliquid dicitur causa alterius dupliciter, scilicet: Directe, ut quum aliquis per se operatur ad aliquem effectum: ut ignis est causa combustionis lignorum. Secundo, dicitur aliquid causa alterius indirecte, videlicet disponendo solum, vel occasionem præbendo: quemadmodum qui ligna desiccat, est causa combustionis eorum. Diabolus ergo non est causa omnium peccatorum hominum primo modo. Non enim omnia vitia eo instigante contingunt. Nam secundum Origenem, si dæmones non essent, nihilo minus esset appetitus venereorum atque ciborum: in quibus homo sæpe excedit ex propria inclinatione seu fomite. Et in libro de Ecclesiasticis dogmatibus dicitur: Non omnes cogitationes a diabolo excitantur, sed nonnunquam ex nostri arbitrii motu causantur. Sed secundo modo omnium malorum ac vitiorum diabolus causa est. Et ideo quarto capitulo de Divinis nominibus Dionysius asserit: Multitudo dæmonum omnium malorum causa est sibi et aliis. Et simile dicit Damascenus. Nam ex instinctu diaboli primus homo peccavit: ex quo tota natura ad malum proclivis ac labilis facta est.
Footnotes
-
QUÆSTIO 114. ↩
Chapter 155 of 761