Skip to the text

Articulus 157

1. An dæmones possint decipere homines faciendo vera miracula. 2. An dæmon semel victus nunquam ad tentandum revertatur.

  1. OSTENSUM est paulo ante, quod nulla creatura proprie possit sua virtute naturali miracula facere: nam miraculum proprie est, quod totius naturæ ordinem excedit. Dicitur tamen dæmon posse miracula facere, quia per occulta rerum semina seu simili modo, aliqua valet efficere quæ facultatem ac considerationem humanam transcendunt. Quæ autem naturali virtute fieri nequeunt, vere non facit, sed apparenter dumtaxat, videlicet decipiendo sensus humanos, vel interius phantasiam ac sensum communem immutando: ex qua immutatione refluunt species rerum ad sensus exteriores, sicque homo putat se sentire quod non sentit. Item, sicut diabolus potest sibi corpus ex aere formare atque assumere, sic potest aliis rebus corporeis quamcumque figuram seu formam circumponere: ita ut corpus humanum videatur in figuram bestialem conversum. Quod secundum veritatem dæmon facere nequit. Dicit enim Augustinus octavodecimo de Civitate Dei: Nec corpus humanum ulla ratione crediderim dæmonum arte et potestate posse in bestialia membra converti.

  2. At vero quidam affirmant, quod dæmon semel victus ab aliquo, nunquam de cetero tentet nec illum nec alium, nec de eodem peccato neque de alio. Sed contra hoc videtur sonare quod Matthæi duodecimo de diabolo scriptum est:1 Revertar in domum meam, unde exivi. Alii ergo asserunt, quod diabolus superatus possit tentare alium, sed non eumdem: quod probabilius dicitur, si tamen intelligatur quoad certum tempus. Nam de Christo Lucæ quarto habetur, Consummata omni tentatione diabolus recessit ab eo ad tempus;2 et Matthæi quarto dicitur, Tunc (scilicet post tentationem) reliquit eum diabolus.3 Quod autem diabolus ad tempus a tentatione desistat, congruit divinæ clementiæ, quæ humanæ infirmitati condescendit, ne nimis infestetur. Congruit quoque astutiæ dæmonum, quia secundum Ambrosium super Lucam, dæmon formidat instare, quia formidat superari.

Footnotes

  1. Matth.xu, 44. ↩

  2. Luc. IV, 13. ↩

  3. Matth. IV, 11. ↩

Chapter 156 of 761