Articulus 158
1. An aliquod corpus sit activum. 2. An in corporibus sint rationes seminales. 3. Et an corpora cœlestia sint causæ eorum quæ in inferioribus corporibus fiunt.
AVICEBRON denique, in libro Fontis vitæ, asseruit nullam rem materialem esse activam, sed actionem omnium corporalium rerum esse adscribendam virtuti spirituali separatæ corporalia penetranti.1 Et derivata videtur ista positio ex dictis Platonis, qui posuit formas quæ sunt in materia, esse participatas similitudines idealium separatarum formarum, et sic actiones esse talibus formis attribuendas. Nam materia coarctat formam, et quantitas limitat eam, sicque activitas ejus impeditur. Hæc autem positio jam ante improbata est. Unumquodque enim est propter aliquem finem, quem attingere sine operatione non valet. Quod autem ait Augustinus, quod in rebus est aliquid agens non actum, videlicet Deus; aliquid agens et actum, scilicet spirituales substantiæ; aliquid actum tantum, ut corpus: intelligendum est de tota corporali natura secundum se simul accepta: sic enim nihil est ea inferius, nec est subjectum sub ea quod ejus actionem capere possit.
Porro nomen naturæ primo impositum fuit ad significandum generationem viventium, quæ vocatur nativitas: inde quoque translatum est ad significandum omne principium motus, quod est in eo quod movetur. Principia autem activa et passiva generationis viventium, sunt semina quædam. Idcirco Augustinus principia activa atque passiva generationis viventium et naturalium operationum, rationes seminales vocavit. Et dicuntur rationes, per comparationem ad rationes ideales quæ sunt in mente divina. Primo namque habent esse in Verbo secundum rationes ideales; secundo, in causis universalibus creatis, quibus ab initio concreatæ sunt; tertio, in causis particularibus, ut in hoc animali et in hac planta; quarto, in ipsis rerum seminibus quæ sunt principia aliorum sequentium effectuum qui generantur et producuntur: secundum Augustinum sexto super Genesim ad litteram. Unde tertio de Trinitate ait: Omnium rerum quæ corporaliter visibiliterque nascuntur, quædam occulta semina latent in corporeis hujus mundi elementis. Et iterum: Sicut matres sunt gravidæ fetibus, sic mundus est gravidus causis nascentium. Hæ enim rationes seminales dici etiam possunt rationes causales: nam semen est causa. Miracula quoque fiunt sine rationibus seminalibus, secundum Augustinum (quod intelligendum est de virtutibus activis et passivis naturalibus); non autem fiunt præter rationes causales communiter sumptas, videlicet pro omni virtute passiva naturaliter indita creaturæ ut ex ea fieri possit quidquid creator mandaverit.
Præterea difformia et imperfecta atque mobilia reducuntur in aliqua uniformia et perfecta ac fixa. Quum ergo cœlestia corpora sint inter omnia corpora maxime uniformia et immobilia, quoniam non habent nisi motum localem: sequitur quod sint causæ motuum qui in corporibus inferioribus sunt. Et ergo quarto capitulo de Divinis nominibus Dionysius ait: Lumen solis ad generationem sensibilium confert et ad vitam, corpora movet et nutrit, auget et perficit. Quidquid ergo in inferioribus generat et movet ad formam, est sicut instrumentum corporis cœlestis. Unde dicitur: Homo generat hominem et sol. Quod vero Damascenus dicit, Nos, inquiens, dicimus quod corpora cœlestia non sunt causæ alicujus eorum quæ hic fiunt, neque corruptionis, sed potius signa sunt imbrium immutationisque aeris: intelligendum est, quod non sunt causa inferiorum eo modo ut quidam putabant, qui asserebant ea esse animata et deos principalesque causas.
Footnotes
-
QUÆSTIO 115. ↩
Chapter 157 of 761