Articulus 159
Utrum corpora cœlestia sint causæ actuum humanorum. 2. An eorum influentiis dæmones subjiciantur. 3. Et an imponant inferioribus necessitatem.
CORPORA ergo cœlestia in corpora inferiora directe agunt ac influunt; in potentias vero animæ organicas, scilicet sensitivas, indirecte imprimunt: nam secundum variam dispositionem organorum, hujuscemodi vires diversimode agunt, scilicet bene vel male. Intellectus vero atque voluntas sunt immateriales et inorganicæ vires, secundum præhabita. Non ergo possunt imprimere in eas, nec per se, neque per accidens, nisi valde indirecte: in quantum videlicet cognitio et affectio intellectualis a sensibus et sensitivis potentiis ortum habet. Sed necessitatem non possunt imponere intellectui aut voluntati: nam sensitiva pars animæ subditur rationi, ut appetitus sensitivus voluntati. Motores etiam orbium, quamvis sint spirituales substantiæ, naturaliter tamen non agunt in inferiora nisi per motum cœlestem: et ergo immaterialis pars animæ libera manet. Propter quod sapiens dominabitur astris.
Denique de natura dæmonum triplex fuit opinio. Prima Peripateticorum, qui negabant esse dæmones, et dixerunt omnia fieri virtute cœlestium corporum, quæ dæmonibus per artem necromantiæ attribuuntur: quemadmodum decimo de Civitate Dei Augustinus inducit a Porphyrio dictum. Sed hæc opinio manifeste est falsa et contra experientiam. Multa quippe cernimus fieri, quæ virtute cœlestium corporum fieri nequeunt: sicut quod arrepticii loquuntur lingua ignota; et quod versus auctoritatesque recitant, quas nunquam didicerunt; quod etiam necromantici faciunt statuas loqui atque moveri. — Idcirco Platonici posuerunt dæmones esse animalia corpore aeria, animo passiva, ut octavo de Civitate Dei refert Augustinus ab Apuleio dictum. Secundum hanc vero positionem, dici posset dæmones subdi corporibus cœlestibus eo modo quo homo. — Sed quia ante probatum est, quod dæmon est intellectualis et immaterialis substantia, ideo secundum tertiam positionem dicendum, quod dæmones non subjiciuntur impressioni cœlestium corporum, neque directe nec indirecte, nec per se neque per accidens: quamvis interdum adveniant secundum advocationes sub certis constellationibus, scilicet ut homines in hunc errorem inducant, quod æstiment eos subdi illis, vel quia constellationes illæ sunt aptæ pro effectu intento. Et ergo secundum augmenta lunæ magis vexant quosdam, qui ideo appellantur lunatici. Luna enim movet humores et aquas.
Cerebrum vero humidissimum est: quo turbato, phantasia maxime perturbatur, et talis turbatio secundum lunæ augmenta fieri potest. Vel hoc faciunt dæmones sub lunæ augmentis, quatenus creaturam Dei infament, secundum Hieronymum et Chrysostomum. Item attrahuntur per quædam genera lapidum, herbarum et carminum, non nisi in quantum exhibentur eis in signum divini cultus, cujus sunt cupidi.
- Præterea corporum influxus cœlestium non imponit omnibus quæ sunt infra rationalem creaturam necessitatem, quia non omnia habent causam per se, videlicet casualia atque fortuita; nec rursus quælibet causa de necessitate producit suum effectum, quoniam impedimentum potest evenire ex parte materiæ. Aliqua enim sunt quæ proprie non sunt vere unum nec proprie entia, ut album musicum: et talium concursus non habet causam necessariam per se. Corpora quoque cœlestia agunt in inferiora, mediantibus particularibus causis, quæ sæpe possunt deficere.
Chapter 158 of 761