Skip to the text

Articulus 160

  1. Utrum fatum sit aliquid. 2. In quo sit. 3. An sit mobile. 4. Et an omnia subjecta sint fato.

  2. EST autem aliquid casuale atque fortuitum, si referatur ad causas inferiores;1 quod tamen intentum est, si ad causam superiorem referatur: quemadmodum si dominus aliquis duos conservos ad aliquem locum mittat, concursus servorum erit intentus atque prævisus per comparationem ad dominum; casualis vero, quantum ad servos qui nihil de se invicem præsciverunt. Nunc autem prætactum est quædam in hoc mundo fieri a fortuna et casu. Talia igitur quidam dixerunt nullo modo esse prævisa, nec in causam superiorem referenda, ut Tullius, sicut de eo refert Augustinus libro de Civitate Dei. Alii vero omnia quæ hic fiunt in mundo, retulerunt in aliquam causam cœlestem, dicentes fatum esse dispositionem stellarum in qua quis conceptus vel natus est. Secundum hanc ergo opinionem, omnia de necessitate eveniunt: quod in præcedenti articulo improbatum est. Itaque omnia quæ a casu fiunt vel fortuna, in divinam providentiam referuntur, sicut in primam causam, ad cujus comparationem nil prorsus casuale est sive fortuitum, sed universa prævisa sunt, præordinata, præcognita. In quantum ergo cuncta quæ fiunt, a Deo prævisa sunt et quasi prælocuta, fatum ponere possumus. Sed sancti doctores nomen fati non admittunt propter eos qui fatum ad dispositionem astrorum retorquent. Unde quinto de Civitate Dei Augustinus de fato loquens: Si quis, inquit, propterea res humanas fato attribuit, quia Dei voluntatem vel potestatem fatum appellat, sententiam teneat, linguamque corrigat. Et Gregorius: Absit, ait, a fidelium mentibus, ut fatum aliquid esse dicant.

  3. Porro dispositio seu ordinatio rerum, prout in mente divina consistit, Providentia dicitur; sed prout in causis creatis digesta est, quæ divinæ ordinationis providentiam exsequuntur (Deus enim per causas secundas exsequitur quod in se ipso disposuit), sic prædicta ordinatio fatum vocatur, secundum intentionem Boetii. Fatum ergo hoc modo est in causis creatis, prout divinitus ordinatæ sunt ad suos effectus. Idcirco, secundum Boetium, fatum est inhærens rebus mobilibus dispositio, qua Providentia suis quæque nectit ordinibus.

  4. At vero fatum si consideretur per comparationem ad divinam providentiam, a qua velut a prima origine proficiscitur atque causatur, immobile est, incommutabile, et certum ac fixum, sicut providentia Dei: quia ut dictum est, quantum ad Deum, nihil casuale est, ignotum, sive incertum. Si vero fatum referatur ad causas secundas et particulares ac proximas, mobile est. Tamen necessitas fati quoad Deum, est necessitas conditionata, non absoluta.

  5. Amplius, quum fatum sit dispositio Providentiæ in causis secundis explicita, et velut dispersa; ideo quæ immediate a Deo fiunt, fato non subsunt, sed soli providentiæ Dei: sicut creatio, glorificatio, justificatio, etc. Quæcumque vero divina providentia per causas secundas exsequitur, fato subduntur. Unde secundum Boetium, quæ summæ Divinitati propinqua sunt, fatalis ordinis seriem ac mutabilitatem excedunt. De ceteris vero ait quarto de Consolatione philosophiæ Boetius: Series fati cœlum ac sidera volvit, elementa contemperat, nascentia occidentiaque per similes fetus reducit, actus fortunasque hominum connexione indivisibili causarum constringit.

Footnotes

  1. Quæstio 116. ↩

Chapter 159 of 761