Articulus 161
An unus homo possit docere alium. 2. An homo possit docere angelum. 3. An homo per virtutem animæ valeat immutare naturam corporalem. 4. Et utrum anima separata queat movere corpora motu locali.
A VERROES insuper, sicut recitatum est, unum posuit intellectum in omnibus;1 Platonici vero posuerunt scientiam esse animæ concreatam: quorum utrumque destructum est. Advertendum ergo, quod quidam effectus sunt solum a causa extrinseca, ut forma domus, quæ non est nisi ab arte; quidam autem interdum sunt a causa intrinseca, quandoque a causa extrinseca, ut sanitas, quæ esse potest a medico, et ab interiori calore vel causa. In his autem effectibus ars imitatur naturam. Nec etiam ars est principale agens, sed instrumentale atque cooperans; natura vero seu principium intrinsecum, est causa principalis: ut in sanatione, medicus adhibet activa atque passiva, sed naturales rerum virtutes sanitatem efficiunt. Scientia autem quandoque acquiritur ab interiori principio, ut dum homo per propriam inventionem fit sciens; quandoque vero acquiritur ab exteriori principio, ut in eo qui addiscit. Prima nempe principia per lumen intellectus agentis naturaliter cognoscuntur. Dum ergo eorum cognitio applicatur his quorum homo memoriam experimentumque per sensus adeptus est, tunc invenit homo scientiam per se ipsum, seu proprium studium, procedendo ex cognitis ad incognitorum notitiam. Omnis enim doctrina ac disciplina, secundum Philosophum primo Posteriorum, ex præexsistenti fit cognitione. Et ideo dum magister discipulum instruit, ducit eum ad cognoscendum incognita ex quibusdam præcognitis, dupliciter. Primo, proponendo ei quædam instrumenta atque auxilia, quibus utitur intellectus addiscentis: ut quum proponit propositiones non multum universales, quæ ex primis principiis faciliter innotescunt, vel sensibilia signa aut exempla, vel opposita vel similia, ex quibus discipulus manuducitur ad considerandum ignota. Secundo, facit magister hoc, confortando intellectum discipuli: non conferendo novam intelligendi virtutem, sed ostendendo ordinem convenientem ac facilem præmissarum ad conclusionem, quem ex proprio ingenio considerare non posset discipulus. Hoc ergo modo unus homo alium docet, et scientiam in eo causat, non quod utriusque sit una scientia, nisi ex parte objecti, videlicet rei scitæ, sed non ex parte subjecti. Docet autem, et docendo causat scientiam, non penitus infundendo, quia scientia discipuli non est omnino ab extrinseca causa, sed partim: partim enim est ab interiori principio, quia intellectus discipuli ex auditis a magistro attendit et ordinat in se ipso phantasmata ad cognoscendum quod audit.
Præterea declaratum est ante, quod angeli inferiores superiores nunquam de rebus divinis illuminent, quamvis eis loqui et cogitationes ac motus propriæ voluntatis pandere possint. Summi autem inter homines, inferiores sunt infimis angelis. Nam de Joanne Baptista, quo major inter natos mulierum non surrexit, ait Salvator Matthæi undecimo:2 Qui minor est in regno cœlorum, id est infimus angelorum, major est illo. Nunquam ergo homines illuminare possunt angelos de rebus divinis, sed cordium suorum cogitationes eis loquendo manifestare queunt. Nam Deo est proprium cordium secreta cognoscere. Quod vero ait Apostolus ad Ephesios tertio, Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia, illuminare omnes quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, ut innotescat Principatibus et Potestatibus in cœlestibus, etc., secundum Augustinum quinto super Genesim ad litteram, ita exponitur:3 Mihi, etc., quæ sit dispensatio sacramenti absconditi: ita, dico, Absconditi, ut tamen Principatibus et Potestatibus innotesceret. Et sic angeli sancti illud ab Apostolis non didicerunt, sed a sæculis, id est a principio mundi, sciverunt. Vel potest dici, quod prædicantibus Apostolis aliqua angeli agnoverunt, quæ ante nesciebant, quia dum aliquid in re ipsa peragitur, hoc ipsi intra se noscunt.
Præterea de angelis atque dæmonibus dictum est, quod eis materia corporalis non pareat, nec eam immutare possunt naturali virtute, nisi applicando determinate activa principia ad certos effectus causandos. Multo ergo minus potest homo per virtutem animæ materiam immutare, nisi mediantibus formis corporalibus, naturalibusque virtutibus rerum. Verumtamen super illud ad Galatas tertio, Quis vos fascinavit veritati non obedire? dicit Glossa: Quidam habent oculos urentes, qui solo adspectu inficiunt alios, maxime pueros.4 Quod non est intelligendum quasi ex sola apprehensione seu imaginatione unius, alterius corpus vel rerum corporearum materia transmutetur, ut Avicenna asseruit; sed quia ex forti animæ imaginatione immutantur spiritus corporis conjuncti ac proprii. Quæ immutatio præsertim descendit ad oculos: ex quorum infectione inficitur aer, quemadmodum speculum novum ac purum maculam contrahit ex adspectu feminæ menstruatæ, secundum Philosophum in libro de Somno et vigilia; aere vero infecto, derivatur infectio ad aliud, maxime autem ad pueros, quorum sunt tenera corpora. Quum igitur anima fuerit ad malitiam vehementer affecta, sicut maxime fit in vetulis sortilegis, tunc adspectus fit alteri nocivus et venenosus, et maxime pueris.
Denique videmus, quod anima non movet corpus suum nisi sit ab ea vivificatum: nam si membrum aliquod emortuum fuerit, non obedit animæ ad motum. Anima autem separata nullum corpus vivificat: ideo naturali virtute nullum corpus potest separata movere. Substantiæ autem separatæ, non sunt naturaliter formæ corporalis materiæ, nec determinantur ad corpus: ideo omnia corpora possunt movere. Si vero alicujus separatæ substantiæ virtus determinata sit ad certum corpus movendum, non valebit naturaliter movere corpora superiora, sed inferiora. Et ergo, secundum philosophos, motor orbis inferioris orbem superiorem movere non potest. Quum ergo anima ex sua natura determinetur ad corpus cujus est forma, sequitur quod aliud nullum queat movere. — Advertendum tamen, quod in Itinerario Clementis dicitur Simon magus tenuisse apud se per magicam artem animam pueri a se occisi, per quam magicas operationes effecit. Sed credendum est, quod Simon magus illudebatur ab aliquo dæmone, qui se simulavit esse animam pueri illius. Augustinus equidem decimo de Civitate Dei, et item Chrysostomus super Matthæum, affirmant quod frequenter se dæmones simulent esse animas defunctorum, quatenus gentilium errorem confirment, qui aliud non opinabantur esse dæmones nisi defunctorum hominum animas.
Footnotes
Chapter 160 of 761