Skip to the text

Articulus 162

  1. An anima sensitiva traducatur cum semine. 2. An anima intellectiva sit ex traduce.

  2. Et an omnes animæ sint simul creatæ.

  3. ANIMA demum sensitiva, sicut ostensum est, non est forma per se subsistens, nec habet operationem aliquam a materia separatam, sed dependet a corpore in esse et agere.1 Sicut autem unumquodque se habet ad esse et agere, ita se habet ad fieri, seu generari sive creari. Quum ergo anima sensitiva non sit per se subsistens nec operans, non competit ei per se fieri; sed toti composito, cujus ipsa est pars. Non est igitur creata: sed sicut pars dicitur fieri vel generari, dum totum generatur vel fit; sic anima sensitiva generatur et fit per generationem totius conjuncti. — Unumquodque autem generatur a suo simili: ideo ipsum particulare agens ac generans, est causa formæ sui generati, seu animæ sensitivæ compositi quod generatur ex ipso. Ex anima enim generantis diffunditur virtus ad semen animalis vel plantæ quæ gignuntur: sicque semen in virtute animæ generantis, est causa animæ sensitivæ ejus quod gignitur. Per hunc itaque modum anima sensitiva traducitur cum semine virtualiter, non substantialiter. Educitur vero de potentia materiæ in actum per influentiam cœlestium corporum, cooperante particulari agente. Vis autem prædicta non exigit aliquod organum, sed fundatur in spiritu in ipso semine incluso, quod est spumosum, sicut ejus albedo ostendit: in quo etiam spiritu est calor cœlestis, cujus virtute agens particulare agit ad speciem, ut dicatur: Homo generat hominem, et sol. Item, hæc vis est in semine patris; mater vero materiam fetui præbet. Anima quoque vegetabilis est in hac materia a principio, quantum ad actum primum, quemadmodum anima sensitiva exstat in dormiente. Dum vero incipit attrahere alimentum, jam facit actum secundum; et tamdiu operatur donec perducatur materia ad esse animæ sensitivæ.

  4. Præterea nihil operatur ultra proprium gradum ac ordinem. Quum ergo ostensum sit animam rationalem habere actiones immateriales, ipsamque per se subsistere, operari et a corpore separabilem esse: impossibile est ipsam esse traductam cum semine, vel de potentia materiæ fore eductam. Unde Philosophus libro de Generatione animalium fassus est, quod solus intellectus de foris advenit. Embryo enim primo animam vegetabilem habet: nam opera vitæ quæ in eo apparent, videlicet nutriri, augeri, non possunt esse ab extrinseco principio. Postmodum advenit forma sensitiva; et tunc anima vegetativa corrumpitur: generatio namque unius est corruptio alterius, secundum Philosophum. In fine autem anima intellectiva per creationem infunditur, etiam in generatione adulterorum. Quamvis enim Deus non compleat actionem eorum prout a perversa voluntate procedit, complet tamen eam in quantum est actus naturæ seu operatio animæ vegetativæ.

  5. Porro, ut sæpe prætactum est, quidam æstimaverunt animam rationalem esse ejusdem speciei cum substantiis separatis, et ergo omnes animas hominum esse simul a principio mundi creatas cum angelis. Sed contra hanc positionem nunc sæpe disputatum est atque probatum, quod anima rationalis sit naturaliter corporis forma, sic quod sine eo imperfecta esset, imo nec esse posset quoad sui esse initium. Et ideo animæ rationales non sunt simul creatæ, sed unaquæque creando infunditur, et infundendo creatur, quemadmodum in Psalmo dicitur: Qui finxit sigillatim corda eorum.2

Footnotes

  1. QUÆSTIO 118. ↩

  2. Ps. xxxii, 15. ↩

Chapter 161 of 761