Articulus 163
1. Utrum aliquid de alimento convertatur in veritatem naturæ humanæ. 2. Et an semen quod est generationis humanæ principium, sit de superfluo.
DENIQUE ad veritatem naturæ humanæ pertinent ea sine quibus ipsa esse non potest, vel potius quod est de ratione ipsius.1 Quemadmodum autem de ratione humanæ naturæ in specie consideratæ, sunt forma et materia, seu corpus et anima communiter sumpta; sic de ratione naturæ, prout est in individuo, sunt hoc corpus et hæc anima. Sunt autem aliquæ formæ quæ non possunt salvari nisi in una signata materia, ut formæ incorruptibilium corporum, quæ constant ex tota sua materia, ut sol, luna, Mercurius. Et per hunc modum quidam arbitrati sunt, quod anima rationalis salvari non possit nisi in determinata materia, illa videlicet quæ in primo parente fuit, quam primo informavit; nihil quoque transire in veritatem corporis humani, sed illam materiam in se ipsa multiplicari: ita quod in omnibus consistat hominibus, nec aliquid de alimento convertatur in veritatem naturæ humanæ, sed assumatur ut fomentum naturalis caloris, ne ab ipso humidum radicale consumatur: sicut plumbum vel stannum adjungitur argento, ne consumatur ab igne. — Sed ista opinio frivola est. Talis enim multiplicatio materiæ esse non posset nisi per quantitatem, videlicet quod materia quæ primo erat sub parva dimensione, stet postea sub dimensione majori. Hoc vero fieri nequit nisi vel per rarefactionem, aut per conversionem alicujus in ipsum quod multiplicatur, ut ignis multiplicatur per additionem lignorum. Sed per rarefactionem multiplicatio hæc esse non potest: sic enim corpora humana essent jam tenuissima; imo et corpora parentum essent rariora eo amplius quo plus distant a primo parente, sicque essent subtiliora quam corpora puerorum. Restat ergo, quod multiplicatio illa fiat per conversionem alicujus in veritatem naturæ humanæ. Non enim fit per creationem, quia secundum Gregorium, omnia simul creata sunt quoad substantiam ipsius materiæ. Unde in libro de Vera religione dicit Augustinus, Alimenta corporis corrupta, in membrorum fabricam migrant. Item, omne generabile est corruptibile. Si ergo anima potest unam materiam deserere, potest aliam ejusdem rationis exsistentem habere: non est ergo determinata ad signatam materiam. Rursus, in his quæ constant ex tota sua materia, non est nisi unum individuum sub una specie, ut patet de sole et cœlis, etc. Dicendum ergo, quod alimentum vere convertitur in veritatem naturæ humanæ, sicut in aliis animalibus in naturam eorum, ita quod accipit speciem carnis et ossis. Nam teste Philosopho, Alimentum nutrit, in quantum est potentia caro. Quod vero Christus ait Matthæi quintodecimo, Omne quod intrat in os, in ventrem vadit et in secessum emittitur, ita exponitur, quod de quolibet cibo aliquid in secessum emittitur.2 Unde non dixit, Totum, sed, Omne. Sciendum quoque, quod secundum medicos, humidum radicale si deperdatur, restaurari non potest : nam virtus speciei in ipso fundatur. Humidum autem nutrimentale, ut sanguis, nondum pervenit ad speciei naturam, sed est in via ad eam : ideo subtrahi potest. Item advertendum, quod omnis virtus quæ est in corpore passibili, continue agendo debilitatur. Unde vis conversiva primo adeo fortis est, ut possit cibum convertere in naturam corporis, non solum quantum ad deperditi reparationem sufficit, sed etiam quod pro augmento sufficiat. Postea autem iterum potest convertere quantum ad deperditi restaurationem satis est, et tunc cessat augmentum. Postremo sic debilitatur, ut nec tantum queat convertere quantum pro restauratione exigitur. Et sic per continuam debilitationem hujus virtutis homo tandem moritur : quemadmodum vinum, primo quidem aquam sibi admixtam in se convertit; sed quo plus aqua sibi immiscetur, eo amplius debilitatur, donec omnino aquosum efficiatur, ut in primo de Generatione Philosophus adstruit. Pariformiter, dum aliquid per se in ignem convertitur, dicitur ignis de novo generari; si vero materia aliqua præexsistenti igni imponatur, quæ in ignem convertitur, dicitur ignis nutriri. Idcirco si tota materia simul perdat formam ignis, et alia materia in ignem vertatur, erit alius ignis. Si vero paulatim uno ligno consumpto aliud igni injiciatur, et ita deinceps quousque omnia comburantur, perseverat idem ignis numero : nam semper transit in præexsistentis naturam id quod adjungitur. Et simile est in corporibus viventibus, in quibus per nutrimentum reparatur quod per naturalis caloris virtutem consumitur.
Denique alimentum primo est dissimile animali, et postea simile. Paulatim enim fit processus ab imperfecto ad perfectum, seu de potentia in actum : idcirco nutrimentum successive magis ac magis accedit ad similitudinem rei quæ nutritur. Id vero quod nunc actu est conversum in substantiam membrorum, seu veritatem naturæ generantis, non potest pro semine accipi ad generationem alterius per decisionem seu resolutionem. Aut enim tenet naturam ejus a quo resolvitur, vel non. Si tenet, tunc est ad determinatam partem corporis contractum, nec potest movere ad formationem atque naturam totius, sed certæ partis; et sic semen non esset virtualiter totum : nisi dicatur quod decidatur ab omnibus partibus corporis, omniumque naturam reservet. Quod dici non potest, quia sic semen esset quoddam animal parvum actu, et ita generatio animalis ex animali esset per traductionem : quemadmodum lutum generatur ex luto, et sicut contingit in animalibus quæ vivunt divisa. Restat ergo quod semen deciditur ab eo quod fuit in potentia ad speciem seu formam generantis : quod est superfluum alimenti, quemadmodum in libro de Generatione animalium Aristoteles multipliciter probat. Et ideo vis nutritiva dicitur deservire generativæ : nam vis generativa pro semine accipit quod nutritiva jam convertit. Cujus signum ponit Philosophus, quod animalia magni corporis, quæ multo indigent cibo, sunt pauci seminis, et modicæ generationis; et propter eamdem causam homines pingues sunt modici seminis. — Itaque assimilatio geniti ad generans non est propter materiam, sed propter formam agentis quod generat sibi consimile. Ad hoc ergo quod homo assimiletur suo avo, non oportet quod materia corporalis seminis fuerit in avo, sed quod semini insit virtus ab anima avi derivata per patrem. Et secundum talem assimilationem virtutis ac formæ attenditur consanguineorum affinitas, non secundum materiam. Quod autem ait Damascenus, Generatio est opus naturæ ex substantia generantis producens quod gignitur, sic intelligendum est, quod generatum est ex substantia generantis in quantum semen sortitur virtutem ex substantia generantis, et quoniam semen est in potentia ad generantis substantiam. Rursus, quod decimo super Genesim ad litteram Augustinus inducit, nos omnes fuisse in Adam, non solum secundum rationem seminalem, sed insuper secundum corpulentam substantiam : non ideo dictum est, quasi in Adam actualiter fuerit ratio seminalis propinqua cujuslibet individui hominis, vel ejus corpulenta substantia, id est corporalis materia a matre ministrata; sed quia utrumque istorum fuit in Adam secundum originem, atque ab ipso originaliter propagatur, videlicet ipsa materia, et virtus activa quæ est in semine patris, quam rationem seminalem appellat. Christus demum erat in Adam secundum corporalem substantiam : nam corpus ejus ex Virgine Matre sumptum est, quæ vere ex Adam materialiter descendit; sed virtus activa corporis Christi non est derivata ab Adam; quinimo virtute Spiritus Sancti formatum agnoscitur. Ipse enim est Unigenitus Dei, a quo Spiritus Sanctus vere procedit : qui utique cum Deo Patre et Spiritu Sancto unus est Deus super omnia adorandus, Deus sublimis et benedictus. Amen.
FINIS LIBRI PRIMI
SUMMÆ
FIDEI ORTHODOXÆ LIBER SECUNDUS
Footnotes
Chapter 162 of 761