Skip to the text

Præfatiuncula

URIS bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam : quoniam concupiscentia sapientiæ deducit ad regnum perpetuum. Eccli. III, 31; Sap. VI, 21. De duplici concupiscentia ac delectatione loquitur sacra Scriptura, videlicet : intellectuali, quæ bona est atque decora; et sensuali, quæ mala est ac fœda. De intellectuali enim concupiscentia et delectatione scriptum est : Delectasti me, Domine, in factura tua; et iterum, Audi, filia, et vide, et concupiscet rex decorem tuum;1 et rursus, Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. De concupiscentia vero ac delectatione sensuali ait Scriptura : Caro concupiscit adversus spiritum;2 et alibi, Si præstiteris animæ tuæ concupiscentias ejus, facient te in gaudium inimicis tuis.3 Quoniam ergo perfectio rationalis creaturæ est sensuales atque carnales concupiscentias ac delectationes propter spirituales ac divinas contemnere, refrenare, moderari; idcirco de virtutibus quibus hoc fit, modo tractandum est. Quia vero unum oppositorum cognoscitur per reliquum, et opposita juxta se posita evidentius innotescunt; propterea de vitiis et virtutibus, et item de passionibus animæ, sed et de beatitudine, quæ est finis virtutum, tractandum est : nunc quidem in communi; in sequenti vero editione, in speciali.45

SUMMÆ

FIDEI ORTHODOXÆ LIBER SECUNDUS

DE BEATITUDINE HOMINIS, DE PASSIONIBUS ANIMÆ, DE HABITIBUS VIRTUTUM, DE LEGIBUS AC PRÆCEPTIS, GRATIAQUE ET MERITO.

Footnotes

  1. Ps. xliv, 11, 12. ↩

  2. Ps. lxxxiii, 3. ↩

  3. Eccli. xviii, 31. ↩

  4. Galat. v, 17. ↩

  5. Ps. xci, 5. ↩

Chapter 163 of 761