Skip to the text

Articulus 1

1. Utrum hominis sit agere propter finem. 2. An propter finem agere, sit proprium rationali creaturæ. 3. An actiones capiant speciem a fine. 4. Et de ultimo fine vitæ humanæ.

  1. ACTIONES autem illæ proprie nominantur humanæ, quæ causantur ab homine in quantum est homo, id est secundum id quo differt a ceteris.1 Hoc autem est ratio atque voluntas, quibus homo est dominus operationum suarum per liberum arbitrium: quod est facultas voluntatis et rationis. Illæ ergo actiones quæ ex deliberata voluntate procedunt, proprie sunt humanæ: et tales sunt semper propter aliquem finem. Objectum namque voluntatis est bonum seu finis. Actio autem procedit a potentia secundum rationem objecti, id est secundum modum quo ab objecto movetur. Actiones autem quas efficit homo sine rationis et voluntatis advertentia ac deliberatione, ut pedem vel manum movere, barbam fricare, non proprie dicuntur actiones humanæ, sed hominis: et ergo non habent finem a ratione præstitutum, sed imaginatum.

  2. Præterea, non solum rationalis creatura, sed natura et omne agens agit propter finem. Finis enim est prima omnium causarum in intentione agentis. Nam materia non acquirit formam, nisi per actum agentis. Agens vero non producit determinatum effectum, nisi determinetur per aliquid ad hunc vel illum effectum. Sed determinatio hæc est in intellectuali natura per rationalem appetitum; in ceteris, per naturalem inclinationem, quæ appetitus naturalis vocatur. Verumtamen, rationem habentia movent se ipsa ad finem; alia vero magis aguntur atque moventur ad finem ab aliquo, scilicet a Deo, vel intelligentia, quam se moveant ad illum, ut bruta et inanimata. Unde proprium est rationali creaturæ, ut operetur propter finem, tanquam movens se ipsam ad illum.

  3. Denique actus humani considerari possunt per modum actionum et passionum: nam homo movet se ipsum, et a se ipso movetur. Motus autem sortitur speciem a termino ad quem, sicut dealbatio ab albedine. Quum ergo actus dicantur humani, qui a voluntate deliberata procedunt, cujus objectum est finis, seu bonum habens rationem termini; ideo actus humani specificantur a fine velut a termino in quem tendunt. Unde secundum

Ambrosium super Lucam, mores proprie sunt actus humani. Et idem sunt actus moralis et humanus. Propter quod uterque, vel potius unus sub utroque nomine, speciem sumit ex fine. Finis enim quum sit principium et in intentione agentis primum, non est aliquid omnino extrinsecum. Advertendum autem, quod idem actus, secundum quod semel ab operante egreditur, ordinatur tantum ad unum finem proximum, a quo et speciem accipit. Potest autem ordinari ad plures fines remotos, subordinatos, atque ad diversos fines voluntatis: sicut occidere hominem, referri potest ad justam mercedem, vel ad iræ ac odii mitigationem; et sic sunt diversi actus, secundum esse morale seu speciem moris. Unus igitur actus est unius solummodo speciei secundum esse naturæ, ab illo fine ad quem per se refertur. Fines vero morales, quia ex voluntate dependent, accidunt rei naturali, et econtra. Unde idem actus secundum esse naturæ, esse potest sub diversa specie moris, secundum quod uno modo bonus est, alio modo vitiosus.

  1. Porro in omni genere causæ oportet esse statum, id est primum et ultimum: aliter actio ad nihil terminaretur, neque ab aliquo inciperet. Est ergo in operationibus humanis unus omnino ultimus finis, quo subtracto nullus finis secundarius posset agentem movere. Primo enim sublato, alia quæ sunt ad primum tolluntur. Et istud est verum, tam secundum ordinem finium secundum intentionem, quam secundum exsecutionem. Nam primum in exsecutione, est unde actio incipit tendere in id quod est primum in intentione. Causæ vero per accidens indeterminatæ sunt, nec ordinem habent; sed posset in ipsis esse in infinitum processus, ut in quantitate et numero.

Footnotes

  1. DIV.THOM. SUMMÆ THEOL. IIª PARS, quæstio 1. ↩

Chapter 164 of 761