Articulus 2
An unius hominis esse valeant plures ultimi fines. 2. An homo omnia ordinet ad ultimum finem. 3. Quod omnium hominum sit idem ultimus finis. 4. Et an in ipso aliæ creaturæ conveniant.
EST demum impossibile voluntatem hominis simul ad diversa ferri tanquam ad ultimos fines. Ultimus enim finis appetitur tanquam bonum perfectum atque appetitum quietans: nihil ergo extra se finaliter appetendum relinquit. Item, sicut in processu rationis id vocatur principium, quod per se est notum; sic in processu voluntatis principium est, quod naturaliter desideratur. Hoc autem non est nisi unum, quia natura non est nisi ad unum, et hoc est ultimus finis. Rursus, moralia specificantur a fine. Sicut ergo necesse est unam esse communem rationem moralium, sic oportet esse unum ultimum finem.
Insuper, universa quæ homo agit, propter finem ultimum facit. Nihil enim appetitur nisi sub ratione boni: vel perfecti, et sic est finis; vel imperfecti, et sic appetitur tanquam medium perveniendi ad bonum perfectum, quemadmodum inchoatio ordinatur ad consummationem. Item, ultimus finis se habet per modum primi moventis. Sicut ergo secundi motores non movent nisi ex primo movente; sic nihil movet appetitum nisi per aliquam comparationem vel ordinationem ad ultimum finem. Non tamen oportet ut homo in quolibet actu vel semper cogitet de ultimo fine, sicut non oportet ut ambulator in quolibet passu itineris cogitet de termino viæ; sed virtus primæ intentionis manet in quolibet actu appetitus sequenti.
At vero de ultimo fine dupliciter possumus loqui. Primo, secundum rationem ultimi finis: et sic omnes homines in appetitu ultimi finis conveniunt. Omnes enim suam perfectionem adipisci desiderant: in quo ratio ultimi finis consistit. Secundo, quantum ad id in quo invenitur ratio ultimi finis: et ita non omnes in ultimo fine conveniunt. Nam alii in divitiis, alii in voluptate summam perfectionem seu ultimum finem sibi constituunt, secundum diversam affectionem ipsorum : quemadmodum unius gustui dulcius est mel, alii vinum, alteri sicera.
Amplius, secundum Philosophum secundo Physicorum, duplex est finis, videlicet : Finis cujus, utpote ipsa res in qua ratio boni consistit : quemadmodum finis avari exstat pecunia. Et sic Deus qui est finis ultimus actionis humanæ, est finis omnium creaturarum. Omnia enim convertit ad se ipsum, secundum Dionysium. Alius est finis quo, id est usus atque adeptio rei : et sic aliæ res non conveniunt in ultimo fine hominis. Homo enim unitur ultimo fini, amando et cognoscendo; inferiora vero, in quantum aliquam divinæ bonitatis similitudinem participant, per hoc quod sunt, vel vivunt, aut sentiunt.
Chapter 165 of 761