Skip to the text

Articulus 4

  1. An beatitudo sit aliquid increatum.

  2. An sit operatio. 3. Et cujus potentiæ sit actus. 4. In quali scientia, 5. et in quo cognoscibili consistat.

  3. FINIS, sicut jam patuit, duplex est, scilicet res ipsa quæ desideratur, et adeptio, seu usus, vel possessio rei.1 Si ergo beatitudo vel finis dicatur res quæ finaliter desideratur, sic beatitudo est bonum increatum, utpote Deus. Sed loquendo de fine secundo modo, sic beatitudo est quid creatum, videlicet adeptio seu unio mentis cum Deo. Itaque, considerando beatitudinem quantum ad suam causam et objectum, est bonum increatum; quantum vero ad suam essentiam, est bonum creatum.

  4. Est autem beatitudo, quædam summa perfectio in beato exsistens. Res vero in tantum perfecta est, quantum est in actu. Unde constat, quod beatitudo sit essentialiter perfectissima actio rei beatæ. Quod ergo ait Boetius beatitudinem esse statum, etc., intelligendum est, quod beatus consistit in statu perfecto.

  5. Agnoscendum quoque, quod ad beatitudinem pertinet aliquid tripliciter, scilicet essentialiter, antecedenter, et consequenter. Operatio autem sensitivæ partis non pertinet ad beatitudinem essentialiter, quia per operationem sensitivam non attingit homo immediate bonum increatum, nec per ipsam Deo, qui omnino simplex est, unitur. Pertinet tamen ad beatitudinem antecedenter, quia disponit ad eam: nam operatio intellectualis in nobis habet ortum a sensu. Pertinet demum ad eam consequenter, et hoc in patria, quoniam post resurrectionem beatam, gloria animæ redundabit in corpus; et sic actiones partis sensitivæ animam copiosius glorificabunt: non enim operationem intellectivam impedient. — Porro ad beatitudinem duo exiguntur, videlicet essentia ejus, et aliquid quasi proprium accidens ejus, quod est delectatio in ultimo fine. Impossibile vero est beatitudinem esse in actu voluntatis, quantum ad essentiam beatitudinis. Nam voluntas fertur in finem absentem dum ipsum desiderat, et in præsentem quum in ipso delectata quiescit. Beatitudo autem essentialiter est consecutio ultimi finis. Desiderium vero non est consecutio ultimi finis, sed motus ac via ad ipsum. Delectatio autem advenit, eo quod finis est præsens; et non ex hoc fit aliquid præsens, quia voluntas delectatur in eo. Est igitur aliud per quod esse ultimi finis sit præsens volenti: et hoc est actio intellectus, per quam res quasi apprehensa habetur. Delectatio autem unionem concomitans, ad voluntatem pertinet.

Denique, in operatione intellectus speculativi beatitudo consistit. Nam beatitudo est operatio optima. Talis autem est actio intellectus speculativi, cujus objectum est optimum intelligibile, scilicet bonum divinum. Item, beatitudo maxime quæritur propter se ipsam; operatio autem intellectus practici non quæritur propter se ipsam, sed propter actionem intellectus contemplativi. Rursus, per vitam contemplativam homo communicat Deo et angelis: et ergo in ipsa beatitudo consistit.

  1. Considerandum insuper, quod cognitio speculativarum scientiarum non se extendit ultra sua principia, quum virtus ejus ex illis dependeat; principia vero earum a sensu et experientia sumpta sunt. Unde consideratio scientiarum speculativarum non progreditur ultra quam sensibilium cognitio ducere potest. In cognitione autem sensibilium non consistit felicitas, sed in cognitione alicujus quod est superius atque præstantius intellectu humano. Quum ergo ex sensibilium notitia non queat intellectus noster assurgere ad cognitionem substantiarum separatarum, constat quod ultima ac perfecta felicitas non sit in consideratione speculativarum scientiarum locanda. Verumtamen, sicut in sensibilium formis aliquid participatur de perfectione ac proprietate substantiarum separatarum; sic speculativarum scientiarum agnitio est quædam veræ et perfectæ beatitudinis participatio.

  2. Præterea, verum est perfectio intellectus. Nihil autem simpliciter potest intellectum perficere, nisi quod est essentialiter tale, universaliterque perfectum. Omnis autem veritas creata, est veritas particularis et participata; et solus Deus, per essentiam veritas, et omnem veritatem includens. Nequaquam ergo in contemplatione intelligentiæ vel angeli consistit perfecta felicitas; sed nec in agnitione divinæ essentiæ, qua solum cognoscitur Deus quia est, et non quid est. Objectum enim intellectus est quod quid est, id est quidditas rei, ut tertio de Anima dicitur. Necesse est ergo omnem intellectum beatum cognoscere essentiam Dei. Sed cognitio quia est, est imperfecta, nec quietat, sed mentem accendit ad inquirendum quid sit, id est ad sciendum essentiam rei. Quum ergo nemo beatus sit nisi dum nihil sibi restat optandum, elucescit quod vera et plena felicitas hominis non sit nisi in visione divinæ essentiæ reponenda.

Footnotes

  1. Quæstio 3. ↩

Chapter 167 of 761