Articulus 7
An voluntarium insit homini. 2. An etiam brutis. 3. An esse possit sine actu. 4. An violentia queat voluntati inferri. 5. Et utrum violentia, 6. metus, 7. concupiscentia, 8. et ignorantia reddant involuntarium.
PRÆTEREA quædam moventur a causa intrinseca, ut animata;1 quædam a principio extrinseco, ut quum lapis movetur deorsum. Eorum vero quæ moventur a principio intrinseco, quædam movent se ipsa, puta quæ finem cognoscunt. Omne enim movens et agens agit movetque propter aliquem finem. Ergo quæ finem sui operis non agnoscunt, non movent se ipsa. Quæ autem movent se ipsa, et finem ac rationem actus sui agnoscunt, horum actus et motus voluntarii appellantur. Hoc autem homini competit. Est ergo in homine voluntarium. Nam voluntarium dicitur, cujus principium est ab intra sciente.
Animalia demum bruta quoniam finis sui perfectam notitiam non habent (nam etsi finem per sensum aliquo modo cognoscunt, non tamen rationem sui finis agnoscunt), ergo non inest eis proprie voluntarium; sed sicut competit eis imperfecta finis cognitio, sic et incompleta voluntarii ratio, quæ non est simpliciter voluntarium.
At vero voluntarium dicitur, quod exit a voluntate. Aliquid vero dupliciter causa est, scilicet: directe, scilicet quod procedit ab aliquo in quantum est agens, sicut calefactio a calore; indirecte, ex hoc ipso quod non agit, ut quum id non facit quod debet: quemadmodum nauta per suam absentiam est causa naufragii. Et sic ergo nihil est proprie ac directe voluntarium, nisi quod ab actione voluntatis procedit, vel ab ipsa voluntate. Sed indirecte, ipsum non velle et non agere, voluntarium exstat, quando voluntas facere negligit quod sibi incumbit.
Denique actus voluntatis est duplex, videlicet: Elicitus, puta qui immediate a voluntate procedit, ut velle, amare: et sic voluntas cogi non valet, quoniam actus talis aliud non est nisi inclinatio ab interiori principio cognoscente. Quod autem per violentiam vel coactionem fit, est ab exteriori principio. Alius actus voluntatis est imperatus, quem scilicet ipsa imperat, et per aliquam exercet potentiam: ut ambulare, comedere. Et quantum ad tales actus potest violentia voluntati inferri. Nam exteriora membra ac organa impediri possunt ne voluntatis imperium exsequi queant.
Præterea violentia directe contrariatur voluntario et naturali, quia utrumque est ab interiori principio. Sicut itaque in consequenter, videlicet quum ipsa ignonaturalibus violentia efficit aliquid esse innaturale, ut quum grave projicitur sursum; sic in intellectualibus facit involuntarium. Dicitur autem voluntarium active et passive, quemadmodum naturale. Sive enim voluntas aliquid agat, sive aliquid pati velit, voluntarium dicitur.
Amplius, secundum Philosophum et Gregorium Nyssenum libro de Homine, quæ metu fiunt, sunt partim involuntaria, quia secundum se non placent; et partim voluntaria, quoniam in certo casu sponte fiunt, causa vitandi periculum, ut projectio rerum in mare. Sed ista sunt magis voluntaria, quam involuntaria: nam exsecutio voluntaria est. Unde hujusmodi sunt involuntaria secundum esse quod habent in apprehensione, voluntaria vero secundum esse quod habent in actu. Ab eo autem quod actuale est, nomen et ratio sumitur. Item involuntarium est, cujus principium est ab extra, non conferente vim passo, id est non cooperante nec inclinationem habente. Sed in his quæ metu fiunt, cooperatur voluntas.
Insuper, concupiscentia non tollit, sed auget voluntarium. Inclinat enim voluntatem ad volendum rem concupitam. Concupiscentia tamen, quoniam rationem excæcat, facit hominem velle quod ante non voluit.
Et quoniam ratio præexigitur ad actum voluntatis, ideo ignorantia, in quantum cognitionem rationis privat, involuntarium causat: non tamen omnis ignorantia. Nam ignorantia ad voluntatis actum se habet tripliciter, scilicet: Concomitanter, ut dum ignoratur quod fit, quod etiam fieret quamvis sciretur: ut quum homo vult occidere hostem, sed ignorans eum, putat cervum occidere, sed occidit hostem. Talis ignorantia, secundum Philosophum, non causat involuntarium, quia in ea nihil fit voluntati contrarium; sed facit non voluntarium, quia non potest esse actu volitum, quod est ignoratum. Secundo, se habet ignorantia ad voluntatem rantia est voluntaria; et hoc dupliciter accidit: primo, quum aliquis vult aliquid ignorare, ut se a peccato excuset et ne retrahatur a culpa (hæc est ignorantia affectata); secundo, quum quis non scit quod debet et potest, vel non curat discere illud, neque advertit. Et nulla istarum facit simpliciter involuntarium. Tertio, habet se ignorantia ad voluntatem antecedenter, videlicet quando non est voluntaria, sed est causa volendi quod alias homo non vellet: ut quum quis ignorat aliquam actus circumstantiam quam non tenetur agnoscere, velut si aliquis sagittam projiciendo, transeuntem occidit, quum tamen ignoravit aliquem esse in via, etiam debita adhibita diligentia. Talis igitur ignorantia involuntarium simpliciter causat.
Footnotes
-
Quæstio 6. ↩
Chapter 170 of 761