Articulus 6
1. Quod homo potest beatitudinem assequi. 2. Quod unus potest alio beatior fieri. 3. An beatitudo possit in hac vita haberi, vel amitti. 4. An possit vel ex naturalibus adipisci. 5. Et quomodo acquiratur per cooperationem superioris creaturæ propriorumque operum. 6. Et an omnes beatitudinem appetant.
DIXIT denique Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod sicut natura rationalis excedit sensitivam, sic intellectualis rationalem;1 sed difformiter. Rationalis enim natura sic sensitivam excedit, quod sensitiva ad objectum ipsius nequaquam pertingit, quia sensus non cognoscit universale, quemadmodum ratio. Intellectualis autem natura rationalem excedit quantum ad modum cognoscendi. Veritatem namque, quam ipsa simplici cognoscit intuitu, ratio per discursum et inquisitionem venatur. Sicut ergo intellectualis natura est beatitudinis capax, sic et rationalis; sed alio modo. Nam angelus post creationem uno actu mox factus est felix; homo vero per tempus procedit et proficit.
Porro hominum omnium beatitudo, ex parte summi boni (quod est unum et simplex, et beatitudinis causa atque objectum) est æqualis; sed ex parte adeptionis ac fruitionis hujus boni, unus alium in felicitate transcendit, secundum exigentiam meriti.
Perfecta demum felicitas in vita præsenti obtineri non valet, quia omne bonum includit, et omne malum excludit, atque in divinæ essentiæ visione consistit: quorum nullum huic vitæ miserabili, imo miserrimæ, competit. Dicuntur tamen aliqui modo beati, vel propter spem ac præparationem ad felicitatem futuram, vel propter aliqualem ejus participationem, quæ in Dei dilectione et contemplatione existit. Amplius, beatitudo vitæ præsentis perdi potest; non autem felicitas vitæ futuræ, quamvis Origenes, Platonicorum errores sequens, hoc dixerit. Beatitudo enim est bonum perfectum, sufficiens, et appetitum quietans. Naturaliter autem appetit homo retinere bonum quod habet; et si de hoc securus non est, affligi potest timore perdendi, vel amissionis dolore. Oportet ergo Beatos, si vere beati sunt, esse de sua felicitate æterna securos. Item, beatitudo in visione consistit divinæ essentiæ. Hæc autem totam capacitatem animi implet, omne excludens fastidium, nec aliquid extra relinquens optandum: et sic impossibile est ut videns eam velit eam non videre. Similiter, Deus suam visionem Beatis non subtrahit, quoniam in ipsis culpa cadere nequit. Nec potest eis auferri a causa violenta extrinseca, quum sint omnipotenti Deo immediate uniti, ultra omnem naturalem virtutem.
Et quoniam Deum per speciem cernere, omnem naturalem facultatem transcendit, non potest homo ex suis naturalibus beatitudinem adipisci;2 sed indiget gratia Dei in præsenti, et lumine gloriæ in futuro, quemadmodum dicit Apostolus: Gratia Dei, vita æterna. At vero quæ omnem naturalem virtutem ac legem supergrediuntur, soli Deo possibilia sunt.3 Omnis autem creatura certis legibus subjecta est, atque in causalitate determinata. Quum ergo visio Dei sit penitus supernaturalis, a nullo agente creato conferri potest, sed a solo Altissimo. Nihilo minus unus homo adjuvatur ab alio atque ab angelo ad beatitudinem acquirendam. Hoc enim naturalis rerum ordo efflagitat, quatenus inferiora per excellentiora juventur ac perficiantur.
Insuper, quamvis Deus omnia agere queat ut vult, tamen secundum sapientiæ suæ ordinem cuncta decenter agit. Naturale est autem, ut recipiens disponatur ad perfectionem extrinsecam: et sic opera virtuosa et recta voluntas ad beatitudinem exiguntur. Unde secundo de Cœlo dicit Philosophus, quod aliqua beatitudinem habent sine motu, utpote Deus, qui essentialiter felix est; alii vero eam participant uno simplici motu; alii pluribus: nam quo plus distant intellectus creati a Deo, eo pluribus motibus ad ipsum pertingunt. Homo autem est infimus in ordine intellectualium creaturarum: plurimis ergo motibus eget, ut summo bono necti unirique possit.
Porro beatitudo dupliciter consideratur. Primo, secundum communem suam rationem, videlicet in quantum est quoddam summum bonum satians voluntatem. Et sic omnis homo naturaliter beatitudinem appetit: nam unusquisque propriam voluntatem satiari bono desiderat, quum bonum sit voluntatis objectum. Secundo, secundum specialem suam rationem, prout scilicet reperitur in aliquo certo bono. Et sic non omnes appetunt beatitudinem. Aliqui enim ignorant in quo vera beatitudo consistit. Multi quoque impossibile æstimant Deum a creaturis posse cognosci: in cujus tamen visione consistit vera ac summa felicitas.
Footnotes
Chapter 169 of 761