Skip to the text

Articulus 31

1. Utrum unio sit effectus amoris. 2. Utrum mutua inhæsio sit effectus amoris. 3. Utrum ecstasis sit effectus amoris. 4. Utrum zelus sit effectus amoris. 5. An amor sit passio læsiva. 6. An sit omnium causa quæ agit amans.

  1. UNIO autem amantis ad amatum est duplex.1 Una, secundum rem, ut quum amatum præsentialiter adest amanti: et hanc efficit amor effective, movendo amantem ad id quod amat. Alia est unio secundum affectum, quæ oritur ex apprehensione qua aliquid concipitur ut aliquo modo unum amanti. Unde amicus dicitur alter ego; et secundum Augustinum quarto Confessionum, bene vocatur dimidium animæ. Hanc vero unionem facit amor formaliter. Nam ipse amor est nexus, et junctura quædam duos copulans, aut copulare intendens, secundum Augustinum. Unio quoque ad amorem se habet tripliciter. Nam quædam unio est causa amoris: unio enim substantialis, est causa amandi se ipsum; unio autem similitudinis, est causa amandi alium. Secunda unio est essentialiter idem quod amor: amor enim est unio seu coaptatio. Tertia unio est effectus amoris, utpote unio realis, quemadmodum amantes optant simul conversari et loqui.

  2. Amplius, amor causat mutuam inhæsionem inter amicos: Primo, quantum ad vim apprehensivam, in quantum facit amantem immorari in apprehensione amati. Nec est amans contentus in superficiali apprehensione dilecti, sed nititur singula quæ ad eum spectant disquirere, et ad intima ejus intrare. Secundo, quantum ad vim appetitivam, facit amor amatum esse in amante per quamdam complacentiam, vel delectando de ipso, si præsens est, vel desiderando, si fuerit absens. Unde amor dicitur intimus, dicimusque caritatis viscera. Amor demum concupiscentiæ non quiescit in superficiali adeptione aut fruitione amati, sed vult ipsum perfecte habere, tanquam ad intima ejus perveniens. Sed in amore amicitiæ, amans est in amato, in quantum reputat bona vel mala amici sicut sua, et voluntatem amici sicut suam: ut ipse in suo amico videatur bona pati vel mala. Unde proprium est amicorum, eadem velle et nolle, atque de eisdem tristari et gaudere.

  3. Adhuc, ecstasis est quasi positio extra se ipsum. Hanc vero efficit amor, primo secundum vim apprehensivam: quoniam ponit hominem extra propriam sibi notitiam, dum vel ad superiorum contemplationem erigitur, quæ sensum ac rationem transcendunt, vel ad inferiora deprimitur, sicut in amentiam cadentes. Item, secundum vim appetitivam facit amor ecstasim: nam ponit amantem in amatum per affectum.

  4. Porro zelus ex intenso amore causatur. Quo enim aliquis fortius tendit in aliquid, eo magis repellit ea quæ contraria sunt, vel repugnant. Itaque vehemens amor cuncta quærit excludere quæ sibi contrariantur. Sed in amore concupiscentiæ, movetur amans contra ea quæ impediunt consecutionem seu fruitionem quietis in eo quod amatur. Sic namque viros zelari dicimus suas uxores, ne per aliorum consortium impediatur singularitas quam quærunt in eis; et qui excellentiam quærunt, zelantur eos qui excelsi videntur, quasi eorum excellentiam impedientes. Hic autem est zelus invidiæ, et contentionis principium, de quo in Psalmo: Noli æmulari, etc. Amor vero amicitiæ quærit bonum amici. Unde quum vehemens fuerit, facit amantem moveri contra ea quæ repugnant bono amici. Et sic dicitur aliquis pro dilecto zelari, quando ea conatur repellere quæ contra bonum ejus contingunt; vel pro Deo, dum studet ea auferre quæ Dei honori ac voluntati repugnant. Unde Elias dixit: Zelo zelatus sum pro Domino exercituum. Et in Psalmo: Zelus domus tuæ comedit me. Ubi Glossa dicit: Bono zelo comeditur, qui quælibet prava quæ viderit, corrigere satagit; si nequit, tolerat et gemit.

  5. Denique amor, secundum suum formale, videlicet quod appetitum concernit, est conservativus et meliorativus amantis. Nam amor est coaptatio quædam ad bonum conveniens. Si vero quis amet bonum quod sibi non convenit, tunc amor est læsivus et pejorativus: ut in eo qui amat terrena et vitia. Sed quum amor sit passio, ideo materiale amoris est corporalis transmutatio secundum quam amans

A B C D Ps. xxxvi, 1. III Reg. xix, 10, 14. Ps. lxviii, 10; Joann. II, 17. afficitur. Et secundum hoc, amor exstat læsivus propter immutationis excessum : sicut in omni actu qui per corporale organum exercetur, accidere læsio potest ex vehementia immutationis. Sunt autem quatuor effectus amoris, videlicet: Liquefactio, quæ congelationi opponitur. Amor enim reddit cor aptum ut dilectus in ipsum introeat: et sic mollificari dicitur, sicut congelatio ipsum indurat ne se alteri communicare dignetur. Si ergo amatum fuerit præsens, causatur secundus effectus, qui dicitur delectatio vel fruitio. Si vero sit absens, oritur tertius effectus, qui tristitia appellatur, quæ etiam languor vocatur; et item quartus effectus, qui dicitur fervor seu desiderium vehemens adipiscendi amatum.

  1. Insuper, ut quarto capitulo de Divinis nominibus Dionysius ait, Propter amorem boni omnia agunt quæcumque agunt. Omnia enim agunt propter aliquem finem, sed bonum et finis coincidunt. Istud quoque de amore communiter sumpto oportet intelligi, prout comprehendit omnem amorem: et intellectualem, qui est virtus; et sensitivum, qui potest esse virtus et passio; et animalem; et naturalem.

Footnotes

  1. Quæstio 28. ↩

Chapter 194 of 761