Articulus 21
Quod bonitas voluntatis sit ex objecto.
An solum ex objecto. 3. An dependeat ex ratione. 4. An ex æterna lege. 5. Et utrum ratio errans obliget.
QUEMADMODUM autem verum et falsum sunt differentiæ actus intellectualis, sic bonum et malum sunt differentiæ actuum voluntatis. Differentia vero specifica actuum ex objecto accipitur, secundum præhabita. Bonum ergo et malum in actibus humanis proprie pensantur secundum objecta. Bonum enim per rationem repræsentatur voluntati ut objectum: et in quantum cadit sub ordine rationis, pertinet ad genus moris, causatque bonitatem moralem in actu voluntatis, quamvis in se non sit bonum nisi bonitate naturæ. Ratio namque est principium humanorum atque moralium actuum.
Præterea, quo aliquid prius est, eo exstat simplicius, et ex paucioribus pendens. Principium autem bonitatis atque malitiæ actuum humanorum, est ex actu voluntatis. Unde quamvis aliorum bonitas et malitia secundum diversa queat attendi, tamen bonitas et malitia voluntatis est tantum secundum unum sumenda, videlicet quod per se facit bonitatem in actu. Hoc autem est objectum. Et igitur ex solo objecto et non ex circumstantiis, actus voluntatis redditur bonus. — Finis quoque quum sit objectum voluntatis, et non aliarum animæ virium, est causa bonitatis in actu voluntatis. Nec est alia bonitas quæ ex fine est, quam quæ ex parte objecti. Patet ergo quod si voluntas sit boni, nulla circumstantia potest eam facere malam. Et si aliqua circumstantia debita desit, non est boni.
Porro, quoniam ratio voluntati objectum suum ostendit, eo quod bonum commune intellectum sit voluntatis objectum; ideo bonitas voluntatis, ex consequenti a ratione dependet sicut ab objecto.
Causa demum prima plus influit quam causa secunda. Quum ergo ratio humana non sit regula actuum voluntatis nisi per participationem rationis divinæ, quæ dicitur lex æterna: constat quod lex divina est magis causa bonitatis actuum voluntatis, quam ratio humana. Unde deficiente judicio rationis humanæ, ad legem divinam recurrendum est: quæ nobis aliquo modo innotescit per rationem humanam, vel revelationem.
Insuper, quum conscientia sit actus rationis (est enim applicatio scientiæ ad aliquid), idem est quærere, An voluntas a ratione errante discordans erret, et, Utrum conscientia errans obliget. Quidam ergo ponebant, quod conscientia errans solummodo obliget in actibus indifferentibus. Sed hoc irrationabiliter dictum est. Nam sive actus sit ex suo genere bonus, sive malus, sive indifferens, si ratio erret, dicendo, Bonum est malum, et sic bonum tanquam malum voluntati proponat: si voluntas fertur in tale bonum, fertur in ipsum sub ratione proprietateque mali; et quamvis objectum sit per se bonum, tamen per accidens malum est, propter rationem errantem. Similiter, si quod malum est ratio æstimet bonum, et voluntas illud repudiet, palam est quod vitat malum in quantum bonum. Hoc autem illicitum est. Ideoque ratio errans obligat voluntatem. Unde septimo Ethicorum Philosophus asserit: Incontinens per se est, qui rationem rectam non sequitur; per accidens vero, qui non sequitur etiam falsam.
Chapter 184 of 761