Articulus 29
An amor sit in concupiscibili. 2. An sit passio. 3. An sit idem quod dilectio. 4. De divisione amoris.
AMOR præterea ad appetitum pertinet, quoniam utriusque objectum est bonum.1 Unde secundum differentiam appetitus, est differentia amoris. Est enim appetitus naturalis in his quæ carent notitia; et appetitus sensitivus, qui in brutis de necessitate ab apprehensione movetur, sed in hominibus aliquid libertatis participat, in quantum rationi obedit; tertius est appetitus intellectualis. Et in unoquoque appetitu amor est illud quod est principium motus in finem amatum tendens. Et quidem in appetitu naturali, amor est connaturalitas seu proportionalitas appetentis ad appetibile; et hic est amor naturalis: sicut per gravitatem inest corpori gravi connaturalitas ad locum medium. Coaptatio quoque appetitus sensitivi vel intellectualis ad aliquod bonum, id est ipsa complacentia boni, dicitur amor sensitivus, vel intellectivus seu rationalis. Itaque amor sensitivus est in appetitu sensitivo: et pertinet ad concupiscibilem, quia concernit bonum simpliciter, non sub ratione ardui.
Denique passio est effectus agentis in patiente. Agens vero naturale duplicem inducit effectum in patiens: primo enim dat formam; secundo, motum consequentem ad formam. Et sic appetibile primo imprimit appetitui coaptationem ad ipsum seu complacentiam sui, ex qua oritur motus ad ipsum. Nam appetitivus motus circulo agitur, secundum Philosophum tertio de Anima. Appetibile namque movet appetitum, faciens in ejus intentione quamdam complacentiam: et sic appetitus tendit in ipsum appetibile realiter consequendum, sicque motus finitur unde incepit. Itaque prima immutatio appetitus ab appetibili, amor est: ex quo nascitur motus tendens in ipsam rem, qui desiderium nominatur; et ultimo, quies in re adepta, quæ dicitur gaudium. Sic ergo amor est passio.
Porro amor, dilectio, amicitia, et caritas, ad idem quodammodo pertinent. Differunt tamen, secundum Philosophum: quia amicitia est quasi habitus; amor autem atque dilectio significantur per modum actus vel passionis; caritas vero utroque modo accipitur. Verumtamen actus diversimode significatur per hæc tria, quoniam dilectio superaddit amori electionem: et sic non est in concupiscibili, sed in voluntate. Caritas quoque superaddit amori quamdam perfectionem amoris, in quantum res dilecta magni pretii æstimatur. Unde omnis dilectio et caritas est amor, sed non econtra. Amor autem prout ponitur passio, non est nisi in appetitu sensitivo. Dicit autem Dionysius quarto capitulo de Divinis nominibus, quod quibusdam Sanctorum visum est nomen amoris esse divinius quam nomen dilectionis. Cujus ratio est, quoniam amor prout est in parte sensitiva, quamdam passionem importat; dilectio vero rationis judicium præsupponit. Magis autem potest homo tendere in Deum per amorem passive, quodammodo a Deo attractus, quam per rationem ad Dei dilectionem possit perduci.
At vero, secundum Aristotelem secundo Rhetoricæ, amare est bonum alicui velle. Motus ergo amoris in duo tendit, videlicet in bonum quod quis sibi vel alteri vult, et in eum cui vult bonum. Amor igitur concupiscentiæ est eorum quæ aliis cupiuntur; sed amor amicitiæ est eorum qui secundum se diliguntur, quibus bona optantur. Divisio ergo amoris in amorem concupiscentiæ et amorem amicitiæ, datur secundum prius et posterius: quæ enim amantur amore concupiscentiæ, non proprie dicuntur amari; sed amantur desideranturque aliis qui amore amicitiæ amantur.
Footnotes
-
Quæstio 26. ↩
Chapter 192 of 761