Articulus 28
De ordine passionum irascibilis ad passiones concupiscibilis. 2. De ordine passionum concupiscibilis ad invicem. 3. De ordine passionum irascibilis ad invicem. 4. Atque de quatuor principalibus passionibus.
PASSIONES denique concupiscibilis ad plura se habent quam passiones irascibilis. Nam quædam earum ad motum pertinent, ut desiderium, abominatio; quædam ad quietem, quemadmodum gaudium atque tristitia. Sed in passionibus irascibilis, nulla pertinet ad quietem: quia bonum arduum, quod est objectum irascibilis, quando jam præsens adeptumque est, ardui rationem amittit; et sic in ipso non quiescit appetitus, in quantum hujusmodi. Passiones igitur irascibilis præcedunt passiones concupiscibilis ad quietem pertinentes, secundum ordinem exsecutionis. Sunt enim motus ad illas, sicut spes præcedit gaudium, quia motus præcedit terminum ad quem. Passio vero concupiscibilis importans quietem in malo, media est inter duas passiones irascibilis: scilicet, tristitia media est inter timorem quem sequitur, et iram quam præcedit. Dum namque occurrit malum quod timebatur, inde tristitia oritur: quæ ultra iram producit, dum homo ex tristitia in vindictam exsurgit; et quoniam malum rependere injurianti apprehendit ut bonum, ideo gaudet iratus, quum propriam fuerit ultus injuriam. Unde omnis passio irascibilis terminatur ad passionem concupiscibilis pertinentem ad quietem, scilicet gaudium atque tristitiam. Passiones autem concupiscibilis quæ motum important, præcedunt passiones irascibilis. Sicut enim objectum irascibilis superaddit objecto concupiscibilis rationem difficilis; sic passiones irascibilis aliquid addunt super passiones concupiscibilis: quemadmodum spes superaddit desiderio quemdam conatum, et timor addit fugæ quamdam animi depressionem propter mali difficultatem. Itaque passiones irascibilis mediæ sunt inter passiones concupiscibilis quæ motum in bonum vel malum concernunt, et eas quæ quietem in bono seu malo important. Unde originem habent a passionibus concupiscibilis, et ad eas quoque terminantur.
At vero objectum concupiscibilis est bonum vel malum. Quum ergo bonum præcedat naturaliter malum, passiones concupiscibilis habentes bonum pro objecto, priores sunt passionibus concupiscibilis quarum objectum est malum. Ex eo enim quod quæritur bonum, refutatur malum oppositum. Bonum vero habet rationem finis, qui est prior in intentione, sed in exsecutione posterior. Unde ordo passionum concupiscibilis, secundum intentionem vel secundum exsecutionem potest attendi. Secundum exsecutionem quoque, prius est quod primo fit in eo quod tendit in finem. Omne vero tendens in finem, primo sortitur aptitudinem seu proportionem ad ipsum, secundo movetur ad finem, tertio autem in fine quiescit. Aptitudo vero ad finem est amor, qui aliud non est quam complacentia boni; sed motus ad bonum dicitur desiderium, vel concupiscentia appellatur; quies autem in bono est gaudium vel delectatio. Itaque, secundum ordinem consecutionis, amor præcedit desiderium, et desiderium delectationem. Sed secundum ordinem intentionis, est econtra. Sic enim delectatio prior est: nam primo intenditur, et desiderium causat atque amorem: delectatio namque est fruitio boni, et sic rationem finis sortitur. Et quoniam concupiscentiæ passio est aliis passionibus appetitus concupiscibilis magis sensibilis, ideo ab ea appetitus dicitur concupiscibilis.
Amplius, inter passiones irascibilis, secundum viam generationis vel consecutionis, ira exstat posterior: causatur enim ex præsentia mali. Spes quoque et desperatio, quarum objectum est bonum, præcedunt audaciam et timorem, quarum objectum est malum difficile. Sed et spes prior est desperatione; et timor, quum sit recessus a malo, est prior audacia. Quemadmodum autem appetitus boni est ratio vitandi malum, ita spes est causa audaciæ: quia audacia spem triumphi consequitur, et timor desperationem vincendi. Ira vero audaciam sequitur. Unde omnium passionum irascibilis prima est spes. Sed inter omnes passiones simpliciter, secundum viam generationis, primo occurrunt amor et odium; secundo, desiderium et fuga; tertio, spes et desperatio; quarto, timor et audacia; quinto, ira; sexto, gaudium et tristitia, quæ ad omnes passiones sequuntur. Nominatur quoque appetitus irascibilis ab ira, quoniam ira est passio magis manifesta.
Præterea quatuor sunt passiones principales, videlicet gaudium et tristitia, timor et spes. Gaudium enim atque tristitia sunt completivæ et finales respectu omnium passionum. Timor vero et spes non sunt simpliciter completivæ omnium passionum, sed sunt completivæ in genere motus appetitivi ad aliquid. Nam respectu boni, incipit motus in amore, proceditque in desiderium, et terminatur in spe; sed respectu mali, incipit in odio, et procedit ad fugam, terminaturque in timore. Unde harum quatuor passionum distinctio designari solet secundum differentiam præsentis et futuri: nam motus concernit futurum, quies autem est in præsenti. De bono ergo præsenti est gaudium, et de malo præsenti tristitia; de bono quoque futuro est spes, et de malo futuro timor. Omnes vero ceteræ passiones ad has completive reducuntur.
Chapter 191 of 761