Skip to the text

Articulus 12

  1. Cujus potentiæ actus sit frui. 2. An soli intellectuali creaturæ conveniat. 3. An sit tantum ultimi finis. 4. Et boni adepti.

  2. FRUCTUS insuper atque fruitio ad idem pertinent :1 est enim nomen fruitionis a fructu acceptum. Fructus autem sensibilis, est ultimum quod ab arbore exspectatur, et cum suavitate percipitur. Propter quod frui, ad amorem delectationemque spectat quæ habetur de ultimo fine ac bono exspectato. Quum ergo finis seu bonum sit objectum appetitivæ potentiæ seu voluntatis, constat quod frui est actus voluntatis.

  3. His autem quæ cognitione carent frui non competit, quum non sit in eis potentia imperans actum ad finem. His quoque quæ cognitionem sortiuntur non intellectualem sed sensitivam, illo modo convenit frui, quemadmodum finem cognoscere, et ei uniri : videlicet, secundum rationem imperfectam, et nequaquam simpliciter. Moventur enim bruta naturali instinctu, potiusque aguntur quam agant, secundum Dionysium.

  4. At vero, quoniam ad fructum duo exiguntur, puta, ut sit quid ultimum, et quod sua dulcedine appetitum quietet; ideo frui est proprie tantummodo finis ultimate intenti. Eis autem quæ ordinantur ad finem et in se dulcedinem nullam habent, nullatenus dicimur frui : ut est potio amara. Sed quædam sunt, quæ in aliquo ordine rationem finis habent, licet non sint simpliciter ultimus finis. Et horum usus potest dici quædam imperfecta fruitio : ut est actio scientiæ, et inferiorum virtutum, quæ tamen ad altiorem finem referuntur. Sic nempe Apostolus ad Philemonem ait :2 Ego (inquiens) te fruar in Domino. Non dixit simpliciter, Fruar, sed, Fruar in Domino.

  5. Amplius, fruitio comparationem importat voluntatis ad finem. Finis autem habetur dupliciter, scilicet perfecte et imperfecte, id est in re et in spe. Perfecta ergo fruitio est finis jam habiti; imperfecta vero, finis nondum adepti.

Footnotes

  1. Quæstio 11. ↩

  2. Philem. 20. ↩

Chapter 175 of 761