Skip to the text

Articulus 23

  1. An bonitas et malitia sint primo in actu voluntatis. 2. An tota bonitas exterioris actus a voluntate dependeat. 3. An interioris exteriorisque actus sit una bonitas. 4. An actus exterior aliquid addat. 5. An eventus sequens aliquid addat bonitatis. 6. Et utrum idem actus exterior possit esse bonus et malus.

  2. IN exterioribus denique actibus, duplex bonitas esse potest. Una, ex parte objecti et circumstantiarum: ut dare eleemosynam ex suo genere bonum est, propter materiam circa quam. Et hæc bonitas non est a voluntate, sed potius a ratione: imo præcedit actum voluntatis, secundum quod est in apprehensione rationis. Alia bonitas actuum exteriorum est ex ordine ad finem: sicut occidere hominem propter justitiam, bonum est. Quum ergo voluntas primo atque directe sit finem respiciens, ideo hæc bonitas primordialiter in actu voluntatis consistit, et ex ea ad actum exteriorem derivatur.

  3. Unde elucescit quod tota bonitas actuum exteriorum non semper a voluntate dependet, sed solum secunda.

  4. Porro actus interior atque exterior, licet distinguantur secundum esse naturæ, tamen secundum genus moris seu esse morale sunt unus actus, quum actus interior sit formalis respectu exterioris, qui ordinatur ad interiorem, tanquam materialis. Ex formali vero et materiali fit unum. Actus vero qui unus est, interdum habet plures rationes bonitatis sive malitiæ, quandoque unam dumtaxat. Bonitas vero utriusque actus dicitur una, eo quod una ordinetur ad aliam. Quandocumque ergo actus exterior est solum bonus ex ordine ad finem, tunc omnino est una bonitas interioris exteriorisque actus: quemadmodum penitus una est bonitas potionis amaræ et sanitatis, eo quod potio amara nihil habeat appetibilitatis, nisi per comparationem ad sanitatem. Quando autem actus exterior bonus est secundum se, propter materiam debitam vel circumstantias, tunc non est una bonitas utriusque actus: sicut non est una bonitas potionis saporosæ et sanitatis. Sed tunc bonitas voluntatis quæ est ex fine, redundat in actum exteriorem; bonitas quoque actus exterioris in voluntatem resultat.

  5. Porro actus exterior, qui bonitatem habet ex circumstantiis atque objecto, aliquid addit bonitatis actui interiori, sive malitiæ. Actus vero exterior, in quantum bonus est ex ordine ad finem, nihil addit de bono vel malo actui interiori, nisi ipsa voluntas secundum se fiat melior in bonis, aut pejor in malis. Quod tripliciter potest contingere. Primo, secundum numerum: ut quum voluntas vult aliquid agere, et non facit, postea vero iterum vult, et facit: tunc enim duplicatur actus interior in bono vel malo. Secundo, quoad extensionem: quia voluntas actui immorando, magis in suo actu interiori perseverat et continuatur, et per hoc fit melior sive deterior. Tertio, secundum intensionem: nam aliqui exteriores actus sunt secundum se delectabiles, ut luxuriatio, gula; aliqui autem pœnosi. Dum ergo talibus actibus aliquis occupatur, affectus interior magis accenditur, plusque peccatur in actu quam in solo affectu.

  6. Insuper, quando eventus actum sequens est præcogitatus, tunc reddit actum meliorem, aut certe pejorem. Si enim homo agnoscit quod ex actu suo malo multa mala sequi possunt, nec tamen illum omittit, videtur voluntas ejus plurimum inordinata. Si autem eventus sequens præcogitatus non est, distinguendum videtur. Nam, vel eventus per se ex actu consequitur, seu ut in pluribus; vel per accidens, et ut in paucioribus. Primo igitur modo addit de malo aut bono, non autem secundo modo.

  7. Adhuc autem, nihil prohibet id quod in uno genere simpliciter unum est, esse multa secundum comparationem ad aliud genus: quemadmodum superficies in genere quantitatis una exsistit; relata vero ad genus qualitatis, prout partim alba est partimque nigra, sic est quodammodo plura. Pariformiter, actus qui unus est secundum esse naturæ, potest esse bonus et malus secundum esse morale. Sed impossibile est, actum in genere moris eumdem ac unum, esse bonum et malum.

Chapter 186 of 761