Articulus 15
Quid sit consilium. 2. De quibus consiliandum. 3. An consilium procedat ordine resolutorio. 4. Et an in infinitum procedat.
QUANDO præterea duo actus diversarum potentiarum ad invicem ordinantur, in utroque aliquid invenitur de proprietate alterius potentiæ.1 Unde sicut in electione, quæ est actus voluntatis et coordinatur consilio, est aliquid de actu rationis, videlicet ordo atque collatio; sic in consilio, quod est actus rationis, est aliquid voluntatis quasi materia. Nam consilium est de his quæ homo vult facere. Unde consilium, secundum Damascenum, est appetitus inquisitivus. Et sic consilium proprie Deo non competit, quia nihil inquirit. Tamen adscribitur Deo consilium, quantum ad certitudinem judicii atque sententiæ, relinquendo quod imperfectionis est in consilio.
Denique finis operabilium habet rationem principii. Principium autem præsupponi oportet, et non inquiri. Quum ergo consilium sit quædam inquisitio, non est de fine, sed de his quæ sunt ad finem: nam consilium causat electionem, quæ non est de fine. Si vero sit aliquid quod respectu unius habet rationem finis, et quoad aliud rationem ejus quod est ad finem, de illo esse potest consilium, in quantum refertur ad finem. — Insuper, sicut ex nomine consilii patet, consilium dicit quamdam mutuam aliquorum collationem de aliquo. Dicitur enim consilium, quasi considium, eo quod multi simul considerant. Ad hoc vero quod in particularibus contingentibus aliquid certe noscatur, multas oportet circumstantias considerare, quas non est facile ab uno adverti, sed a multis certius percipiuntur, dum uni occurrit quod alter non attendit. In universalibus autem et necessariis est absolutior atque simplicior inquisitio, nec tot requiruntur. Unde consilium proprie est circa contingentia particularia, quorum cognitio secundum se parum optabilis est, sed propter operationem exquiritur, quæ est circa particularia. Sic ergo consilium est circa ea quæ agimus, et de his quæ ad operationes ordinantur. Est enim de futuris consultatio, secundum quod per futuros eventus dirigitur homo, ut aliquid agat in præsenti vel vitet. — Præterea, quum consilium sit quædam inquisitio, inquisitio vero sit de dubiis; ideo duo sunt de quibus non habetur consilium, quamvis ordinentur ad finem. Primum est, quod est determinatum per artem seu habitum qualiter fieri debet. Non enim scriptor consiliatur quomodo litteram formet. Aliud est, quod modicum confert vel impedit qualitercumque fiat. Nam quod modicum est, pro nullo æstimatur.
Amplius, in omni inquisitione oportet a quodam inchoare principio; et si illud est prius in esse, sicut est prius in cognitione, dicitur processus compositivus, ut dum proceditur a causa in effectum. Quando vero principium est prius secundum cognitionem nostram, sed posterius in esse; tunc est processus resolutorius, et sic proceditur ab effectu in causam. Principium autem in inquisitione consilii est finis. Finis vero est primum in intentione et ultimum in exsecutione. Sic ergo inquisitio consilii est resolutoria, incipiendo videlicet ab eo quod in futuro intenditur, donec perveniatur ad id quod statim agendum exsistit.
At vero consilium secundum actum finitum est, tam ratione principii, quam ratione termini. Terminus vero inquisitionis consilii est quod mox in nostra potestate est ut fiat. Nihil autem prohibet consilium secundum potentiam in infinitum procedere, in quantum semper nova possunt occurrere, quæ in consilio sunt pensanda.
Footnotes
-
Quæstio 14. ↩
Chapter 178 of 761